The Bible Software
bible.softwareJohnJohn 18 › John 18:13

John 18:13

Et adduxerunt eum ad Annam primum: erat enim socer Caiphæ, qui erat pontifex anni illius. + 18.13 Et adduxerunt eum. Erant eo tempore duo sacerdotum principes (ut Lucas ait), Annas et Caiphas, qui vicissim annos suos agebant. Sed tunc erat annus Caiphæ, et voluntate ejus primum ductus est Jesus ad Annam, non quia collega sed quia socer ejus erat. Vel domus sic erant positæ, ut non deberet Annas a transeuntibus præteriri.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And led him away to Annas first; for he was father in law to Caiaphas, which was the high priest that same year.

In Context

12Cohors ergo, et tribunus, et ministri Judæorum comprehenderunt Jesum, et ligaverunt eum. + 18.12 Cohors autem. Mos erat Judæis, ut quem morte dignum judicarent vinctum præsidi traderent.

14Erat autem Caiphas, qui consilium dederat Judæis: Quia expedit unum hominem mori pro populo.

Read all of John 18

Cross References

Matthew 26:57At illi tenentes Jesum, duxerunt ad Caipham principem sacerdotum, ubi scribæ et seniores convenerant. + 26.57 Ad Caipham. Convenit nomen actioni. Caiphas, id est, investigator vel sagax ad implendam, scilicet doli sui nequitiam. Vel vomens ore, quia impudens ad proferendum mendacium et ad petendum homicidium.

John 11:51Hoc autem a semetipso non dixit: sed cum esset pontifex anni illius, prophetavit, quod Jesus moriturus erat pro gente, + 11.51 Hoc a semetipso. AUG. Nota etiam malos per spiritum prophetiæ prædicere futura, etc., usque ad quod non licet nisi summo sacerdoti, ut de Zacharia legitur.

Acts 4:6et Annas princeps sacerdotum, et Caiphas, et Joannes, et Alexander, et quotquot erant de genere sacerdotali.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study John 18:13

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← John 18:12John 18John 18:14 →