The Bible Software
bible.softwareJohnJohn 18 › John 18:12

John 18:12

Cohors ergo, et tribunus, et ministri Judæorum comprehenderunt Jesum, et ligaverunt eum. + 18.12 Cohors autem. Mos erat Judæis, ut quem morte dignum judicarent vinctum præsidi traderent.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Then the band and the captain and officers of the Jews took Jesus, and bound him,

In Context

11Dixit ergo Jesus Petro: Mitte gladium tuum in vaginam. Calicem, quem dedit mihi Pater, non bibam illum? + 18.11 Mitte. Acsi diceret: Quiescat vindicta. Aliter: Converte gladium in locum suum, id est verbum prædicationis converte ad gentes, ubi secundum Paulum ostium apertum et ingens inveniatur. Aliter, postquam plenitudo subintraverit, dicit Petro, per quem totus ordo prædicatorum designatur: Mitte verbum prædicationis ad Isræl. Omnes enim qui gladium acceperint gladio peribunt Matth. 26.. Quo gladio? Illo qui igneus vertitur ante paradisum: et gladio spiritus, qui in Dei scribitur armatura.

13Et adduxerunt eum ad Annam primum: erat enim socer Caiphæ, qui erat pontifex anni illius. + 18.13 Et adduxerunt eum. Erant eo tempore duo sacerdotum principes (ut Lucas ait), Annas et Caiphas, qui vicissim annos suos agebant. Sed tunc erat annus Caiphæ, et voluntate ejus primum ductus est Jesus ad Annam, non quia collega sed quia socer ejus erat. Vel domus sic erant positæ, ut non deberet Annas a transeuntibus præteriri.

Read all of John 18

Cross References

Genesis 22:9Et venerunt ad locum quem ostenderat ei Deus, in quo ædificavit altare, et desuper ligna composuit; cumque alligasset Isaac filium suum, posuit eum in altare super struem lignorum. + 22.9 Cumque alligasset, etc. ISID. ubi supra. Isaac ligatis pedibus altari superponitur, et Christus cruci affigitur. Sed quod figuratum est per Isaac, translatum est ad arietem, quia Christus ovis. Ipse enim filius, quia natus; aries, quia immolatus. In vepribus hæret aries, crux cornua habet. Si enim duo ligna compingantur, crucis species redditur. Unde Habac. 3: Cornua in manibus ejus. Cornibus ergo hærens aries, Christus crucifixus est. Vepres autem spinæ: spinæ iniquæ, quæ Dominum suspenderunt. Inter spinas enim peccatorum suspensus est. Unde Jer.: Spinis peccatorum suorum circumdedit me populus hic Jer. 38 Alii hunc arietem in vepribus ligatum, Christum ante immolationem spinis coronatum intelligunt.

Judges 16:21Quem cum apprehendissent Philisthiim, statim eruerunt oculos ejus, et duxerunt Gazam vinctum catenis, et clausum in carcere molere fecerunt.

Matthew 26:57At illi tenentes Jesum, duxerunt ad Caipham principem sacerdotum, ubi scribæ et seniores convenerant. + 26.57 Ad Caipham. Convenit nomen actioni. Caiphas, id est, investigator vel sagax ad implendam, scilicet doli sui nequitiam. Vel vomens ore, quia impudens ad proferendum mendacium et ad petendum homicidium.

Mark 14:53Et adduxerunt Jesum ad summum sacerdotem: et convenerunt omnes sacerdotes, et scribæ, et seniores. + 14.53 Summum, etc. Caipham scilicet, qui secundum Joannem erat pontifex anni illius, de quo consentaneum scribit Josephus, quod pontificium sibi absque merito dignitatis emerat a principe Romano: quid ergo mirum, si iniquus pontifex inique judicat?

Luke 22:54Comprehendentes autem eum, duxerunt ad domum principis sacerdotum: Petrus vero sequebatur a longe. + 22.54 Principis sacerdotum. Caiphæ, qui pontificatum unius anni pretio sibi emerat a Romano principe: prius tamen ad Annam, ut Joannes ait: Sequebatur a longe. Merito a longe qui in proximo fuerat negaturus. Significat Ecclesiam imitaturam Christi passionem longe differenter, quia Ecclesia patitur pro se, Christus pro Ecclesia.

Acts 21:31Quærentibus autem eum occidere, nuntiatum est tribuno cohortis quia tota confunditur Jerusalem.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study John 18:12

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← John 18:11John 18John 18:13 →