John 19:3
Et veniebant ad eum, et dicebant: Ave, rex Judæorum: et dabant ei alapas.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And said, Hail, King of the Jews! and they smote him with their hands.
In Context
Cross References
Matthew 27:29et plectentes coronam de spinis, posuerunt super caput ejus, et arundinem in dextera ejus. Et genu flexo ante eum, illudebant ei, dicentes: Ave rex Judæorum.
John 18:22Hæc autem cum dixisset, unus assistens ministrorum dedit alapam Jesu, dicens: Sic respondes pontifici? + 18.22 Hæc autem. Objicitur, cur non fecerit quod docuit. Debuit non sic respondere, sed alteram maxillam præbere. Sed veraciter et mansuete et juste respondit, et non modo maxillam, sed totum corpus ferienti paravit. Et hinc potius ostendit præcepta patientiæ, non ostentatione corporis, sed cordis præparatione facienda, potest enim quis maxillam visibiliter præbere iratus. Melius ergo respondet vere placatus, et ad ferenda graviora tranquillo animo paratus.
John 19:19Scripsit autem et titulum Pilatus, et posuit super crucem. Erat autem scriptum: Jesus Nazarenus, Rex Judæorum. + 19.19 Et erat scriptum. Hæ tres linguæ cæteris eminebant: Hebræa propter Judæos in lege Dei gloriantes; Græca propter gentium sapientes; Latina propter Romanos tunc pene omnibus gentibus imperantes.