The Bible Software
bible.softwareJohnJohn 18 › John 18:22

John 18:22

Hæc autem cum dixisset, unus assistens ministrorum dedit alapam Jesu, dicens: Sic respondes pontifici? + 18.22 Hæc autem. Objicitur, cur non fecerit quod docuit. Debuit non sic respondere, sed alteram maxillam præbere. Sed veraciter et mansuete et juste respondit, et non modo maxillam, sed totum corpus ferienti paravit. Et hinc potius ostendit præcepta patientiæ, non ostentatione corporis, sed cordis præparatione facienda, potest enim quis maxillam visibiliter præbere iratus. Melius ergo respondet vere placatus, et ad ferenda graviora tranquillo animo paratus.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And when he had thus spoken, one of the officers which stood by struck Jesus with the palm of his hand, saying, Answerest thou the high priest so?

In Context

21Quid me interrogas? interroga eos qui audierunt quid locutus sim ipsis: ecce hi sciunt quæ dixerim ego. + 18.21 Quid me interrogas? Id est, a quo veritatem audire non desideras. Interroga magis eos de quorum dictis non habeas invidiam. Ita temperat responsionem, ut nec veritatem taceret, nec defendere se videretur.

23Respondit ei Jesus: Si male locutus sum, testimonium perhibe de malo: si autem bene, quid me cædis? + 18.23 Si male locutus. Male loquitur qui contra veritatem loquitur. Si male locutus sum, da testimonium quo probes mendacem.

Read all of John 18

Cross References

Job 30:10Abominantur me, et longe fugiunt a me, et faciem meam conspuere non verentur. + 30.10 Abominantur me, et longe fugiunt a me. Longe ab Ecclesia fugiunt iniqui, etc., usque ad scit mala sua justitiæ judicis tribuere. Sequitur:

Jeremiah 20:2Et percussit Phassur Jeremiam prophetam, et misit eum in nervum quod erat in porta Benjamin superiori, in domo Domini.

Matthew 26:67Tunc exspuerunt in faciem ejus, et colaphis eum ceciderunt, alii autem palmas in faciem ejus dederunt, + 26.67 Tunc exspuerunt. Sicut tunc consputus est salivis infidelium, ita nunc opprobriis exhonoratur falsorum fidelium, et colaphis, id est, blasphemiis eorumdem cæditur.

Luke 22:63Et viri qui tenebant illum, illudebant ei, cædentes. + 22.63 Illudebant, etc. Impleta est prophetia: In virga percutietur maxilla judicis Isræl. Et item: Dedi maxillam meam alapis. Sed qui tunc cædebatur colaphis Judæorum, nunc cæditur blasphemiis falsorum Christianorum. Velaverunt faciem, non ut eorum scelera non videret, sed ut a se (sicut quondam Moysi fecerunt) gratiam cognitionis ejus abscondant: Si enim crederent Moysi, crederent et Domino Joan. 8.. Hoc velamen usque hodie manet super corda eorum, sed credentibus est ablatum: cum illo moriente velum templi scissum est.

John 19:3Et veniebant ad eum, et dicebant: Ave, rex Judæorum: et dabant ei alapas.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study John 18:22

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← John 18:21John 18John 18:23 →