John 2:14
et invenit in templo vendentes boves, et oves, et columbas, et numularios sedentes. + 2.14 Et invenit in templo. Si in figurali templo quod est domus orationis, prohibet negotiationem quæ honesta putatur, cum sit de his quæ in templo offeruntur, quanto magis prohibet potationes et cætera graviora?
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And found in the temple those that sold oxen and sheep and doves, and the changers of money sitting:
In Context
Cross References
Deuteronomy 14:23et comedes in conspectu Domini Dei tui in loco quem elegerit, ut in eo nomen illius invocetur, decimam frumenti tui, et vini, et olei, et primogenita de armentis et ovibus tuis: ut discas timere Dominum Deum tuum omni tempore. + 14.23 Primogenita. Id est boni operis initia, quæ decimanda sunt, id est, Domino consecranda.
Matthew 21:12Et intravit Jesus in templum Dei, et ejiciebat omnes vendentes et ementes in templo, et mensas numulariorum, et cathedras vendentium columbas evertit: + 21.12 Et ejiciebat. AUG. Ejecerat et ante alia vice, quod Joannes solus dicit: sed de hac ultima ejectione dicunt et alii. Mensas numulariorum. Quia de omnibus partibus ad templum veniebant, vendebant sacerdotes non habentibus omnia animalia, etiam columbas quas pauperes offerrent, ut vendita postea reciperent oblationes. Sed quia aliqui nihil habebant unde emerent, posuerunt numularios, qui mutuo darent: et quia lex vetat usuram, pro ea varias species, id est, poma, uvas et hujuscemodi accipiebant; hos ejicit. Sic et mystice quotidie de Ecclesia ejicit. Et habet unius oriminis reos vendentes et ementes ecclesiastica officia. Et cathedras vendentium. Quæ magistrorum sunt, id est, sacerdotium eorum destruit qui de impositione manus, per quam Spiritus sanctus datur, pretium accipiunt. Hinc est, quod hæresis Simonis damnatur. Ad litteram autem absurdum est dicere institores columbarum in cathedris sedere.
Mark 11:17et docebat, dicens eis: Nonne scriptum est: Quia domus mea, domus orationis vocabitur omnibus gentibus? vos autem fecistis eam speluncam latronum.