The Bible Software
bible.softwareMatthewMatthew 21 › Matthew 21:12

Matthew 21:12

Et intravit Jesus in templum Dei, et ejiciebat omnes vendentes et ementes in templo, et mensas numulariorum, et cathedras vendentium columbas evertit: + 21.12 Et ejiciebat. AUG. Ejecerat et ante alia vice, quod Joannes solus dicit: sed de hac ultima ejectione dicunt et alii. Mensas numulariorum. Quia de omnibus partibus ad templum veniebant, vendebant sacerdotes non habentibus omnia animalia, etiam columbas quas pauperes offerrent, ut vendita postea reciperent oblationes. Sed quia aliqui nihil habebant unde emerent, posuerunt numularios, qui mutuo darent: et quia lex vetat usuram, pro ea varias species, id est, poma, uvas et hujuscemodi accipiebant; hos ejicit. Sic et mystice quotidie de Ecclesia ejicit. Et habet unius oriminis reos vendentes et ementes ecclesiastica officia. Et cathedras vendentium. Quæ magistrorum sunt, id est, sacerdotium eorum destruit qui de impositione manus, per quam Spiritus sanctus datur, pretium accipiunt. Hinc est, quod hæresis Simonis damnatur. Ad litteram autem absurdum est dicere institores columbarum in cathedris sedere.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And Jesus went into the temple of God, and cast out all them that sold and bought in the temple, and overthrew the tables of the moneychangers, and the seats of them that sold doves,

In Context

11Populi autem dicebant: Hic est Jesus propheta a Nazareth Galilææ.

13et dicit eis: Scriptum est: Domus mea domus orationis vocabitur: vos autem fecistis illam speluncam latronum. + 21.13 Latronum. Latro est qui lucra sectatur, qui et non dantes corporaliter persequitur, et dantes necat spiritualiter, et dum læsionem proximi cogitat, quasi latro sedet in spelunca.

Read all of Matthew 21

Cross References

Exodus 30:13Hoc autem dabit omnis qui transit ad nomen, dimidium sicli juxta mensuram templi (siclus viginti obolos habet); media pars sicli offeretur Domino. + 30.13 Dimidium sicli. ID., ibid. Id est decem obolos, etc., usque ad nulla potest infidelium perturbatione corrumpi.

Leviticus 5:7Sin autem non potuerit offerre pecus, offerat duos turtures, vel duos pullos columbarum Domino, unum pro peccato, et alterum in holocaustum, + 5.7 Sin autem non potuerit, etc. ID. Hoc adjiciamus, ut si quid horum princeps peccaverit, hircum offerat de capris, condignam scilicet pœnitentiam sibi, qui nec peccare debuit, nec communicare aliis, nec subditos ad peccandum provocare. Quod ergo evenire non debuit, indiscussum reliquit. Sin autem, etc. ID. Qui non potest affligere se continue, etc., usque ad quia seipsum plenissime Deo sacrificat.

Leviticus 12:6Cumque expleti fuerint dies purificationis suæ, pro filio sive pro filia, deferet agnum anniculum in holocaustum, et pullum columbæ sive turturem pro peccato, ad ostium tabernaculi testimonii, et tradet sacerdoti, + 12.6 Cumque expleti fuerint. Intentionem aperit, quia scilicet, pollutionem naturales motus non faciunt, sed peccatum, de quo dicit David: Ecce enim in iniquitatibus conceptus Psal. 50., etc., Matrem naturam appellans, et immunditiam peccati Adæ et Evæ in totum genus humanum descendisse significans. Ideo Moyses, completis diebus purificationis holocaustum, et pro peccato præcepit immolari; evidenter ostendens quia imago Dei perfectionem tribuit generi nostro. Nam formationem dies mundationis ostendunt, perfectionem holocaustum. AUG., ubi supra. Nunquid peperisse peccatum est? etc., usque ad non ut dicerent super filio aut super filia, sed pro filio aut filia. Notandum autem quam pauper Dominus nasci voluerit, ut non pro illo offerretur agnus et pullus columbinus aut turtur, sed par turturum aut duo pulli columbarum secundum Evangelium, quod scriptura Levitici tunc jussit offerri, si non habuit agnum manus offerentis, quod satis est magnum. BEDA, in Lev., tom. 2. Dominus noster non solum homo, etc., usque ad et post in cœlestem Jerusalem bonorum operum victimis Domino commendata perveniet.

Leviticus 14:22duosque turtures sive duos pullos columbæ, quorum unus sit pro peccato, et alter in holocaustum:

Leviticus 15:14Die autem octavo sumet duos turtures, aut duos pullos columbæ, et veniet in conspectum Domini ad ostium tabernaculi testimonii, dabitque eos sacerdoti: + 15.14 Duos turtures. ID. Dignum doctoribus sacrificium. Turtur siquidem meditationem, columba frequenter generans et simplex, Spiritum sanctum designat. Oportet enim doctorem spiritualiter generare: digne ergo hoc sacrificium sacerdotibus et magistris dedicavit.

Deuteronomy 14:24Cum autem longior fuerit via, et locus quem elegerit Dominus Deus tuus, tibique benedixerit, nec potueris ad eum hæc cuncta portare, + 14.24 Portare. Quasi, qui longe sunt a perfectione sanctorum, nec possunt ascendere culmen virtutum, nec contemplationi vacare: quod possunt, agant humiliter, et devote, et faciant sibi amicos de mammona iniquitatis, et thesauros in cœlis, ut recipiantur in æterna tabernacula, ubi epulandum et lætandum cum amicis, id est sanctis et electis Dei.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Matthew 21:12

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Matthew 21:11Matthew 21Matthew 21:13 →