bible.software › John › John 2 › John 2:8
John 2:8
Et dicit eis Jesus: Haurite nunc, et ferte architriclino. Et tulerunt.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And he saith unto them, Draw out now, and bear unto the governor of the feast. And they bare it.
In Context
7Dicit eis Jesus: Implete hydrias aqua. Et impleverunt eas usque ad summum. + 2.7 Et impleverunt. Quod jussu ejus impletæ sunt hydriæ, significat quod etiam illa Scriptura a Domino est, sed dum in ea sub velamine, id est adopertione litteræ, latet Christus, sapit aquam insipidam. Cum autem aufertur velamen, est vinum inebrians. Potuit quidem vacuas implere vino, qui cuncta creat ex nihilo, sed maluit de aqua vinum facere, ut doceret se non solvere legem, sed implere, nec in Evangelio alia facere vel docere quam quæ prophetia prædixit.
9Ut autem gustavit architriclinus aquam vinum factam, et non sciebat unde esset, ministri autem sciebant, qui hauserant aquam: vocat sponsum architriclinus, + 2.9 Ut autem gustavit. Triclinium, id est tres ordines discumbentium, altitudine distantes inter se, id est doctores, continentes, conjugati. Architriclinus aliquis legisperitus, qui bibit spiritualem sensum legis. Unde spiritualem sensum in Scripturis aperire discipulis est aquam in vinum convertere, ut quando post resurrectionem aperuit illis sensum, intelligerent Scripturas. Aquam vinum factam. Per aquam baptismus Joannis, per vinum passio Christi, unde et vinum prius fertur architriclino, id est Joanni qui ante bibit passionem quam Christus.
Read all of John 2
Cross References
Ecclesiastes 9:6Amor quoque, et odium, et invidiæ simul perierunt; nec habent partem in hoc sæculo, et in opere quod sub sole geritur.
Romans 13:7Reddite ergo omnibus debita: cui tribulatum, tributum: cui vectigal, vectigal: cui timorem, timorem: cui honorem, honorem. + 13.7 Tributum. Vel tributum quod dominis solvitur. Vectigal quod ad domum domini vehitur.
This Verse In Other Editions
Study John 2:8