The Bible Software
bible.softwareJohnJohn 2 › John 2:7

John 2:7

Dicit eis Jesus: Implete hydrias aqua. Et impleverunt eas usque ad summum. + 2.7 Et impleverunt. Quod jussu ejus impletæ sunt hydriæ, significat quod etiam illa Scriptura a Domino est, sed dum in ea sub velamine, id est adopertione litteræ, latet Christus, sapit aquam insipidam. Cum autem aufertur velamen, est vinum inebrians. Potuit quidem vacuas implere vino, qui cuncta creat ex nihilo, sed maluit de aqua vinum facere, ut doceret se non solvere legem, sed implere, nec in Evangelio alia facere vel docere quam quæ prophetia prædixit.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Jesus saith unto them, Fill the waterpots with water. And they filled them up to the brim.

In Context

6Erant autem ibi lapideæ hydriæ sex positæ secundum purificationem Judæorum, capientes singulæ metretas binas vel ternas. + 2.6 Binas vel. ID. Æstimantis est hoc dicere, ut ipsas diceret binas quas et ternas, etc., usque ad tribus filiis Nœ disseminatæ.

8Et dicit eis Jesus: Haurite nunc, et ferte architriclino. Et tulerunt.

Read all of John 2

Cross References

Joshua 6:3Circuite urbem cuncti bellatores semel per diem: sic facietis sex diebus.

2 Kings 4:2Cui dixit Eliseus: Quid vis ut faciam tibi? dic mihi, quid habes in domo tua? At illa respondit: Non habeo ancilla tua quidquam in domo mea, nisi parum olei quo ungar.

Mark 11:2et ait illis: Ite in castellum, quod contra vos est, et statim introëuntes illuc, invenietis pullum ligatum, super quem nemo adhuc hominum sedit: solvite illum, et adducite. + 11.2 Et statim. BEDA. Intrœuntes mundum prædicatores invenerunt populum nationum, etc., usque ad qui autem mundus et sanctus est, solius Dei est.

John 2:3Et deficiente vino, dicit mater Jesu ad eum: Vinum non habent. + 2.3 Deficiente. Vinum deficit, ut mirabiliter vino de aqua facto, virtus latentis Deitatis appareat. AUG. Major virtus est in creatione et gubernatione cœli et terræ, etc., usque ad per quæ virtus quæ in majoribus etiam operatur, ad memoriam reducitur.

Acts 8:26Angelus autem Domini locutus est ad Philippum, dicens: Surge, et vade contra meridianum, ad viam quæ descendit ab Jerusalem in Gazam: hæc est deserta. + 8.26 Angelus autem. Post reditum apostolorum, de Philippo historia texitur. Ad viam, etc. Nam via descendit, et per viam descenditur ex natura loci.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study John 2:7

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← John 2:6John 2John 2:8 →