John 21:1
Postea manifestavit se iterum Jesus discipulis ad mare Tiberiadis. Manifestavit autem sic: + 21.1 Postea manifestavit. Relictis omnibus secuti fuerunt Jesum. Quod si post mortem Jesu antequam redderetur eis vivus, repetissent priorem artem, possent videri ex desperatione hoc fecisse; sed post redditum vivum, post acceptum ejus insufflationis spiritum, post verba ejus: Sicut misit me Pater, et ego mitto vos, subito fiunt quod fuerunt, piscatores, non hominum sed piscium. Sed sciendum est non prohibitos fuisse sua arte licita victum quærere, apostolatus integritate servata, cum unde viverent non haberent, et sic illis laborantibus adjecit Deus necessaria quæ promisit, hic autem penuria eorum disposita est, ut in piscatione tanta exhiberentur sacramenta.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Matthew 28:7Et cito euntes, dicite discipulis ejus quia surrexit: et ecce præcedit vos in Galilæam: ibi eum videbitis: ecce prædixi vobis. + 28.7 Et cito euntes. Nec concessum est nobis hoc gaudium occulto cordis tenere, sed similiter amantibus pandere.
Mark 16:7Sed ite, dicite discipulis ejus, et Petro, quia præcedit vos in Galilæam: ibi eum videbitis, sicut dixit vobis. + 16.7 Et Petro. BEDA. Petrus vocatur ex nomine, ne desperet ex negatione. Nisi enim, etc., usque ad ut qui futurus erat pastor Ecclesiæ in sua culpa disceret quomodo aliis misereri deberet. Et Petro. HIER. Qui se indignum discipulatu indicat, cum ter magistrum negat. Sed peccata præterita non nocent, quando non placent. Præcedit vos. Bene de Redemptore nostro dicitur: de Galilæa namque transmigratio facta interpretatur. Jam enim a passione ad resurrectionem, a morte ad vitam, a pœna ad gloriam transmigraverat. Et bene post resurrectionem in Galilæa a discipulis videtur, quia resurrectionis ejus gloriam post læti videbimus, si modo a vitiis ad virtutum celsitudinem transmigremus. Qui ergo in sepulcro nuntiatur, in transmigratione ostenditur; et qui in mortificatione carnis agnoscitur, in transmigratione mentis videtur. BEDA. Nota quod Marcus dicit: Præcedit vos in Galilæam, etc. Nec tamen ibi visum retulit. Matthæus autem, etc., usque ad sicut in illa æternitate cognoscetur, quo et nos perducet propter formam servi, ut liberi contemplemur formam Domini.
John 6:1Post hæc abiit Jesus trans mare Galilææ, quod est Tiberiadis: + 6.1 Trans mare. Tiberiadis et Capharnaum in eodem littore ex parte nostra, ultra in alio littore opposito, locus est ubi miraculum istud factum est. Nec proprie vocatur mare, sed quædam magna Jordanis refluxio.
John 20:19Cum ergo sero esset die illo, una sabbatorum, et fores essent clausæ, ubi erant discipuli congregati propter metum Judæorum: venit Jesus, et stetit in medio, et dixit eis: Pax vobis. + 20.19 Cum ergo, etc. Hoc ipso in die resurrectionis factum est, in quo quinquies Jesus apparuit. Primo Mariæ Magdalenæ, secundo eidem cum aliis currenti nuntiare discipulis volentibus, tertio Petro, quarto Cleophæ et socio ejus, quinto discipulis januis clausis prædictis duobus jam reversis.