Matthew 28:7
Et cito euntes, dicite discipulis ejus quia surrexit: et ecce præcedit vos in Galilæam: ibi eum videbitis: ecce prædixi vobis. + 28.7 Et cito euntes. Nec concessum est nobis hoc gaudium occulto cordis tenere, sed similiter amantibus pandere.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
6Non est hic: surrexit enim, sicut dixit: venite, et videte locum ubi positus erat Dominus.
Cross References
Isaiah 44:8Nolite timere, neque conturbemini: ex tunc audire te feci, et annuntiavi; vos estis testes mei. Numquid est Deus absque me, et formator quem ego non noverim?
Matthew 24:25Ecce prædixi vobis.
Matthew 28:10Tunc ait illis Jesus: Nolite timere: ite, nuntiare fratribus meis ut eant in Galilæam; ibi me videbunt. + 28.10 Nuntiate. Ut mulier mortifera serpentis verba narravit, ita modo verba vivificatoris, ut a qua tunc mors, modo ab ea vita. Fratribus meis. Ante etiam servos vocavit, modo fratres, ut post resurrectionem eamdem humanitatem resumpsisse, et illos idem sperare doceat.
Mark 14:28Sed postquam resurrexero, præcedam vos in Galilæam.
Mark 16:10Illa vadens nuntiavit his, qui cum eo fuerant, lugentibus et flentibus.
Luke 24:9Et regressæ a monumento nuntiaverunt hæc omnia illis undecim, et ceteris omnibus. + 24.9 Nuntiaverunt. Sicut in principio mulier auctor culpæ viro fuit, vir exsecutor fuit erroris, ita nunc quæ mortem prior gustaverat, resurrectionem vidit, et ne perpetui reatus opprobrium apud viros sustineret, quæ culpam viro transfuderat, transfudit et gratiam. Et quia constantiam prædicandi non habet inferior sexus ad exsequendum infirmior, mandatur viris officium evangelizandi.