bible.software › John › John 21 › John 21:14
John 21:14
Hoc jam tertio manifestatus est Jesus discipulis suis cum resurrexisset a mortuis. + 21.14 Hoc jam. Non quod ter tantum manifestatus sit, sed ad dies, refert, primo die quo resurrexit, post octo dies, hoc die quando hoc fecit de piscibus. Secundum dies ergo manifestationes numerantur. Prima, quotiescunque sit facta, uno die resurrectionis. Secunda, post octo dies, et hæc est tertia. In hac tertia manifestatione hoc Evangelium terminatur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
This is now the third time that Jesus shewed himself to his disciples, after that he was risen from the dead.
In Context
13Et venit Jesus, et accipit panem, et dat eis, et piscem similiter.
15Cum ergo prandissent, dicit Simoni Petro Jesus: Simon Joannis, diligis me plus his? Dicit ei: Etiam Domine, tu scis quia amo te. Dicit ei: Pasce agnos meos. + 21.15 Cum ergo prandissent. Jesus scit quod interrogat an plus diligat, Petrus quod de se novit, dicit, id est quod amat. Et quia de aliis quantum diligant, nescit, ideo utrum plus illis diligat, tacet. Ecce docet, non temere definire de occultis, et priori periculo negationis cautius de se respondit. Pasce agnos meos. Si me diligis, pasce agnos meos. Non ut tuos gloriam meam in eis quære, non tuam; mea lucra, non tua, quia dilectio Dei probatur in dilectione proximi. Qui vero opus pietatis negat proximis, minus Deum diligit. Hæc autem charitas ex divina datur gratia. Quod tacite innuit Joannes dum interrogans de amore dicit hic quod non alibi: Simon Joannis, id est obediens Dei gratia, quia quod ardentius cæteris diligit et obedit, non est nisi Dei gratia.
Read all of John 21
Cross References
John 20:19Cum ergo sero esset die illo, una sabbatorum, et fores essent clausæ, ubi erant discipuli congregati propter metum Judæorum: venit Jesus, et stetit in medio, et dixit eis: Pax vobis. + 20.19 Cum ergo, etc. Hoc ipso in die resurrectionis factum est, in quo quinquies Jesus apparuit. Primo Mariæ Magdalenæ, secundo eidem cum aliis currenti nuntiare discipulis volentibus, tertio Petro, quarto Cleophæ et socio ejus, quinto discipulis januis clausis prædictis duobus jam reversis.
This Verse In Other Editions
Study John 21:14