John 21:15
Cum ergo prandissent, dicit Simoni Petro Jesus: Simon Joannis, diligis me plus his? Dicit ei: Etiam Domine, tu scis quia amo te. Dicit ei: Pasce agnos meos. + 21.15 Cum ergo prandissent. Jesus scit quod interrogat an plus diligat, Petrus quod de se novit, dicit, id est quod amat. Et quia de aliis quantum diligant, nescit, ideo utrum plus illis diligat, tacet. Ecce docet, non temere definire de occultis, et priori periculo negationis cautius de se respondit. Pasce agnos meos. Si me diligis, pasce agnos meos. Non ut tuos gloriam meam in eis quære, non tuam; mea lucra, non tua, quia dilectio Dei probatur in dilectione proximi. Qui vero opus pietatis negat proximis, minus Deum diligit. Hæc autem charitas ex divina datur gratia. Quod tacite innuit Joannes dum interrogans de amore dicit hic quod non alibi: Simon Joannis, id est obediens Dei gratia, quia quod ardentius cæteris diligit et obedit, non est nisi Dei gratia.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 33:13Dixitque Jacob: Nosti, domine mi, quod parvulos habeam teneros, et oves, et boves fœtas mecum: quas si plus in ambulando fecero laborare, morientur una die cuncti greges.
2 Kings 20:3Obsecro, Domine: memento, quæso, quomodo ambulaverim coram te in veritate, et in corde perfecto, et quod placitum est coram te fecerim. Flevit itaque Ezechias fletu magno. + 20.3 Flevit itaque. ID. Flevit propter promissionem Domini, etc., usque ad et post mortem resuscitatos plurimos legimus.
Isaiah 40:11Sicut pastor gregem suum pascet, in brachio suo congregabit agnos, et in sinu suo levabit; fœtas ipse portabit. + 40.11 Gregem suum, etc. Nunc contemplatione, in futuro ipsa visione: nunc docendo, postea salvando vel satiando. Fetas. Doctores filios quotidie Deo parturientes.
Jeremiah 23:4Et suscitabo super eos pastores, et pascent eos: non formidabunt ultra, et non pavebunt, et nullus quæretur ex numero, dicit Dominus.]
Ezekiel 34:23[Et suscitabo super eas pastorem unum qui pascat eas, servum meum David: ipse pascet eas, et ipse erit eis in pastorem.
Matthew 10:37Qui amat patrem aut matrem plus quam me, non est me dignus: et qui amat filium aut filiam super me, non est me dignus. + 10.37 Qui amat patrem. Post Deum amandi sunt, sed si utrumque non potest servari, odium in suos, pietas est in Deum.