John 21:23
Exiit ergo sermo iste inter fratres quia discipulus ille non moritur. Et non dixit ei Jesus: Non moritur, sed: Sic eum volo manere donec veniam, quid ad te? + 21.23 Et non dixit ei. Non est intelligendum quod Joannes non sit mortuus in carne, sed quidquid ante passus, quod ultimum in pace senium finiret. Non enim magnum erat dare dilecto non mori, cum dissolvi et esse cum Christo sit multo melius.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Job 28:28Et dixit homini: Ecce timor Domini, ipsa est sapientia; et recedere a malo, intelligentia.] + 28.28 Et dixit homini, etc. Quia naturam sapientiæ penetrare non possumus quid sit in se: ex condescensione Dei audivimus quid sit in nobis. Namque hanc habere certum est, quem timere Deum incertum non est. Ecce timor Domini ipsa, etc., quasi diceret Si Deum times, constat quia sapientia plenus es quæ apud hominem timor Domini vocatur. Sed quia ille vere vim divini timoris intelligit, qui se ab omnibus pravis operibus custodit, subdit: Et recedere a malo intelligentia.