The Bible Software
bible.softwareJohnJohn 21 › John 21:24

John 21:24

Hic est discipulus ille qui testimonium perhibet de his, et scripsit hæc: et scimus quia verum est testimonium ejus. + 21.24 Hic est, etc. Hic aperte suam designat personam ex officio, quod noluit designare ex vocabulo.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

This is the disciple which testifieth of these things, and wrote these things: and we know that his testimony is true.

In Context

23Exiit ergo sermo iste inter fratres quia discipulus ille non moritur. Et non dixit ei Jesus: Non moritur, sed: Sic eum volo manere donec veniam, quid ad te? + 21.23 Et non dixit ei. Non est intelligendum quod Joannes non sit mortuus in carne, sed quidquid ante passus, quod ultimum in pace senium finiret. Non enim magnum erat dare dilecto non mori, cum dissolvi et esse cum Christo sit multo melius.

25Sunt autem et alia multa quæ fecit Jesus: quæ si scribantur per singula, nec ipsum arbitror mundum capere posse eos, qui scribendi sunt, libros. + 21.25 Nec ipsum arbitror mundum. AUG. Non spatio locorum, credendum est mundum capere non posse, etc., usque ad sicut alii tropi, hoc est locutionum modi. Nec ipsum. Non dicit spatio non posse capi, sed capacitate legentium, quamvis salva fide rerum plerumque verba videantur excedere fidem per hyperbolen.

Read all of John 21

Cross References

John 15:27et vos testimonium perhibebitis, quia ab initio mecum estis.

1 John 1:1Quod fuit ab initio, quod audivimus, quod vidimus oculis nostris, quod perspeximus, et manus nostræ contrectaverunt de verbo vitæ: + 1.1 Argumentum Rationem verbi, et quod Deus ipse sit charitas, manifestat, et susurrones fratrum nec Deum scire, nec pios fieri posse eousque dissertat, ut esse comprobet homicidas, eo quod odium sit interfectionis occasio. Quod fuit ab initio. In natura, seu vero esse Deitatis, quod audivimus, per legem et prophetas, quod vidimus, sensibiliter hominem venientem, quod perspeximus, Divinitatem advertentes in homine, et manus contrectaverunt, de Verbo vitæ: non fortuitu consentientes ei qui in carne visus, sed cum multa contrectatione Scripturas perhibentes testimonium de ipso Verbo. Quod vidit aliquis nuntiare potest aliis, quod perfecte conspexerit aliquando, non potest explicare verbis.

3 John 1:12Demetrio testimonium redditur ab omnibus, et ab ipsa veritate, sed et nos testimonium perhibemus: et nosti quoniam testimonium nostrum verum est. + 1.12 Demetrio testimonium. Quod illum velit imitari bonum, aperit ut imitetur Demetrium, ut simili laude omnium possit et ipse dignus existere.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study John 21:24

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← John 21:23John 21John 21:25 →