John 3:1
Erat autem homo ex pharisæis, Nicodemus nomine, princeps Judæorum. + 3.1 Erat autem homo, etc. Hic erat unus ex his, qui per signa crediderant. Nicodemus nomine. Nicodemus, victoria populi, vel victor populi gestans figuram omnium qui ex Judaico populo in Christum credentes per fidem vincunt mundum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
There was a man of the Pharisees, named Nicodemus, a ruler of the Jews:
In Context
Cross References
John 3:10Respondit Jesus, et dixit ei: Tu es magister in Israël, et hæc ignoras? + 3.10 Tu es magister, etc. Non insultat ei, ut superior eo habeatur qui omnibus præest, sed quia vult eum nasci ex spiritu, quod nequit nisi humilis, tumidum ex magisterio humiliat. Quasi dicat: Superbus princeps, nil nosti, humiliare ut ille qui seipsum exinanivit, et natus est ex spiritu, scies quod modo nescis.
John 19:39Venit autem et Nicodemus, qui venerat ad Jesum nocte primum, ferens mixturam myrrhæ et aloës, quasi libras centum.