John 3:10
Respondit Jesus, et dixit ei: Tu es magister in Israël, et hæc ignoras? + 3.10 Tu es magister, etc. Non insultat ei, ut superior eo habeatur qui omnibus præest, sed quia vult eum nasci ex spiritu, quod nequit nisi humilis, tumidum ex magisterio humiliat. Quasi dicat: Superbus princeps, nil nosti, humiliare ut ille qui seipsum exinanivit, et natus est ex spiritu, scies quod modo nescis.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Jesus answered and said unto him, Art thou a master of Israel, and knowest not these things?
In Context
9Respondit Nicodemus, et dixit ei: Quomodo possunt hæc fieri?
Cross References
Deuteronomy 10:16Circumcidite igitur præputium cordis vestri, et cervicem vestram ne induretis amplius: + 10.16 Circumcidite, etc. Spiritalem circumcisionem significat, id est mentis custodiam, et veram abstinentiam. Quasi, cum luxuriam carnis exstinxeritis, etiam mentis superflua resecato. Circumcidendi sunt omnes sensus. Unde Moyses se incircumcisum labiis conqueritur; et Stephanus Judæis: Incircumcisi, inquit, corde et auribus, etc. Act. 7.. Vere ergo circumcisus est, qui obturat aures ne audiat sanguinem, et claudit oculos, ne videat malum; qui non delinquit in lingua, cujus cor non gravatur crapula et ebrietate, qui lavat inter innocentes manus suas, et ab omni via mala prohibet pedes suos; qui castigat corpus suum et servituti subjicit, et omni custodia servat cor suum. Bina quoque circumcisione indigemus, ne ex his quæramus vanam gloriam, ne foris mundi, et intus immundi simus, et simulatæ sanctitatis pœnas sustineamus, sicut Sichimitæ qui patriarcharum circumcisionem imitati sunt, non Dei amore, sed ob causam luxuriæ: ideo nihil mercedis acquisiverunt, sed die tertia intra civitatis suæ ruinas perierunt. Tales enim in tempore resurrectionis evacuatis, quibus confidebant, virtutibus, in æternum moriuntur.
1 Chronicles 29:19Salomoni quoque filio meo da cor perfectum, ut custodiat mandata tua, testimonia tua, et cæremonias tuas, et faciat universa: et ædificet ædem, cujus impensas paravi.
Psalms 51:10Ego autem, sicut oliva fructifera in domo Dei; speravi in misericordia Dei, in æternum et in sæculum sæculi. + 51.10 Ego autem, etc. Ibid. Quomodo contra eum bonus se habeat. CASS. Hucusque vituperatio illius, hic laus contrariæ partis: ecce perfecta demonstratio. Oliva fructifera. AUG. Populus Dei oliva, unde fracti sunt superbi rami, id est, Judæi, et insertus est oleaster de gentibus. CASS. Oliva fructifera, de cujus germine Dominus Christus effloruit, qui spirituali oleo perunctus est præ consortibus suis. In æternum et in sæculum sæculi. AUG. Quod dixit in æternum, repetit in sæculum sæculi: ut repetendo confirmet, quam fundatus est in amore regni cœlorum. 1
Isaiah 9:16Et erunt qui beatificant populum istum, seducentes; et qui beatificantur, præcipitati.
Isaiah 29:10Quoniam miscuit vobis Dominus spiritum soporis; claudet oculos vestros: prophetas et principes vestros, qui vident visiones, operiet.
Isaiah 66:7Antequam parturiret, peperit; antequam veniret partus ejus, peperit masculum. + 66.7 Antequam parturiret. HIER. Non paulatim, sed nec multo tempore, etc., usque ad et David, inquit, Spes omnium finium terræ et in mari longe Psal. 74.. Masculum, populum fortem de quo Stephanus, Paulus, qui dicit: Quis nos separabit a charitate Christi Rom. 8..