John 4:13
Respondit Jesus, et dixit ei: Omnis qui bibit ex aqua hac, sitiet iterum; qui autem biberit ex aqua quam ego dabo ei, non sitiet in æternum: + 4.13 Qui autem. Quicunque meæ prædicationi cor accommodaverit et gratiæ donum cognoverit, fides quæ per dilectionem operatur in eo nascitur, et sic tandem in vitam transibit æternam.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Jesus answered and said unto her, Whosoever drinketh of this water shall thirst again:
In Context
Cross References
Luke 16:24et ipse clamans dixit: Pater Abraham, miserere mei, et mitte Lazarum ut intingat extremum digiti sui in aquam, ut refrigeret linguam meam, quia crucior in hac flamma. + 16.24 Ut intingat. Qui micas cadentes de mensa Lazaro non dedit, de extremo ejus digito aquam distillari in ore suo cupit, et qui minima in vita non dedit, in inferno minima quærit.
John 6:49Patres vestri manducaverunt manna in deserto, et mortui sunt.