John 4:14
sed aqua quam ego dabo ei, fiet in eo fons aquæ salientis in vitam æternam. + 4.14 Aqua. Aqua corporalis deorsum fluit, aqua spiritualis sursum salit et secum eos qui eam bibunt in æternam gloriam subvehit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
15Dicit ad eum mulier: Domine, da mihi hanc aquam, ut non sitiam, neque veniam huc haurire.
Cross References
Isaiah 49:10Non esurient neque sitient, et non percutiet eos æstus et sol, quia miserator eorum reget eos, et ad fontes aquarum potabit eos.
John 6:35Dixit autem eis Jesus: Ego sum panis vitæ: qui venit ad me, non esuriet, et qui credit in me, non sitiet umquam.
John 7:38Qui credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina de ventre ejus fluent aquæ vivæ.
John 11:26et omnis qui vivit et credit in me, non morietur in æternum. Credis hoc?
John 17:2sicut dedisti ei potestatem omnis carnis, ut omne, quod dedisti ei, det eis vitam æternam.
Romans 6:23Stipendia enim peccati, mors. Gratia autem Dei, vita æterna, in Christo Jesu Domino nostro.