The Bible Software
bible.softwareJohnJohn 4 › John 4:5

John 4:5

Venit ergo in civitatem Samariæ, quæ dicitur Sichar, juxta prædium quod dedit Jacob Joseph filio suo. + 4.5 Venit ergo. Ut agnoscerent et converterentur ad eum Samaritani, vindicantes sibi hæreditatem patriarchæ Isræl. Quæ dicitur Sichar. Sichar, id est conclusio, vel ramus, id est gentilis populus conclusus sub peccato, qui est ramus de oleastro excisus et olivæ insertus.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Then cometh he to a city of Samaria, which is called Sychar, near to the parcel of ground that Jacob gave to his son Joseph.

In Context

4Oportebat autem eum transire per Samariam. + 4.4 Oportebat. Inter Judæam et Galilæam Samaria est, id est, inter legem litteræ, quæ per Judæam et divinas leges circa Deum revolutas, quarum figura est Galilæa, est lex naturalis in medio constituta, quia ergo ex lege sumpsit fundamenta Ecclesiæ, oportebat eum ad gentes transire constitutas sub lege naturæ, ut cum utrisque in Galilæam æternæ beatitudinis rediret.

6Erat autem ibi fons Jacob. Jesus ergo fatigatus ex itinere, sedebat sic supra fontem. Hora erat quasi sexta. + 4.6 Erat autem, etc. Quia naturalis ratio non aliunde surgit nisi a causa omnium bonorum, ideo pulchre dicitur fons esse Jacob, id est ratio infinita Patris altitudine procedens. Jesus ergo fatigatus, etc. Allegorice. Iter Jesu carnis est assumptio in qua est fatigatio, id est infirmitas, relevans hominem quem creavit potentia: sessio est humilitas. Sexta hora, sexta ætas qua venit, puteus profunditas hujus sæculi. Samaritana Ecclesia venit non jam justa, sed justificanda. Aqua putei voluntas hujus sæculi, quæ quasi de profundo extrahitur submissis et inclinatis ad eam hominibus, præmissa cupiditate quasi hydria. Sedebat. Quasi lassitudinem relevans in quo indicatur magister docturus accedentes et possessurus. Supra. Fons dicitur ubicunque manat aqua de terra, sed si in superficie fons tantum, si in profundo etiam dicitur puteus.

Read all of John 4

Cross References

Genesis 48:22Do tibi partem unam extra fratres tuos, quam tuli de manu Amorrhæi in gladio et arcu meo. + 48.22 Do tibi partem unam, etc. HIERON. in Gen., tom. 3 Ego dedi tibi Sichimam præcipuam super fratres tuos, quam accepi de manibus Amorrhæorum in gladio meo et sagitta. Sichima juxta Græcam et Latinam consuetudinem declinata est, etc., usque ad et Mausoleum ejus ibi usque hodie cernitur. AUG. Quod Sichimam dicit Jacob præcipuam se dare filio suo Joseph, et addidit quod possederit eam in gladio et arcu, quæritur quomodo ad litteram conveniat Gen. 34. Emit enim centum agnis possessionem illam, non cepit jure belli. An quia Salem civitatem Sichimorum filii ejus expugnaverant, et jure belli potuit ejus fieri, ut justum bellum cum eis videatur, qui priores fecerunt injuriam, contaminando ejus filiam? Cur ergo non dedit eam majoribus filiis suis, qui hoc fecerunt? Deinde si modo de victoria glorians dat eam Joseph, cur ei tunc displicuerunt filii qui hoc commiserunt? Cur denique cum eos benediceret, id exprobrando memoravit? Latet ergo hic propheticum sacramentum, quia Joseph quadam præcipua significatione Christum significavit: et ei datur illa terra ubi obruit Jacob deos alienos Gen. 35, ut Christus intelligatur possessurus gentes diis patrum suorum renuntiantes et in Christum credentes.

John 4:12Numquid tu major es patre nostro Jacob, qui dedit nobis puteum, et ipse ex eo bibit, et filii ejus, et pecora ejus? + 4.12 Nunquid tu. Alienigena Jacob patrem suum vocat, quia ipsa sub lege Moysi vixerat, et prædium quod Jacob filio suo dederat, possidebat. AUG. Vasculum cupiditas, aqua voluptas, reficitur, non exstinguitur. Et ipse ex eo. De puteo bibunt homines et pecora, et similiter de ratione, quasi depravata et obscurata magno labore foditur et exercetur: bibunt autem quidam ut homines qui ea ratione ad bonum utuntur, ut sancti. Quidam ut pecora, qui utuntur ea ad malum ut philosophi.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study John 4:5

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← John 4:4John 4John 4:6 →