Genesis 48:22
Do tibi partem unam extra fratres tuos, quam tuli de manu Amorrhæi in gladio et arcu meo. + 48.22 Do tibi partem unam, etc. HIERON. in Gen., tom. 3 Ego dedi tibi Sichimam præcipuam super fratres tuos, quam accepi de manibus Amorrhæorum in gladio meo et sagitta. Sichima juxta Græcam et Latinam consuetudinem declinata est, etc., usque ad et Mausoleum ejus ibi usque hodie cernitur. AUG. Quod Sichimam dicit Jacob præcipuam se dare filio suo Joseph, et addidit quod possederit eam in gladio et arcu, quæritur quomodo ad litteram conveniat Gen. 34. Emit enim centum agnis possessionem illam, non cepit jure belli. An quia Salem civitatem Sichimorum filii ejus expugnaverant, et jure belli potuit ejus fieri, ut justum bellum cum eis videatur, qui priores fecerunt injuriam, contaminando ejus filiam? Cur ergo non dedit eam majoribus filiis suis, qui hoc fecerunt? Deinde si modo de victoria glorians dat eam Joseph, cur ei tunc displicuerunt filii qui hoc commiserunt? Cur denique cum eos benediceret, id exprobrando memoravit? Latet ergo hic propheticum sacramentum, quia Joseph quadam præcipua significatione Christum significavit: et ei datur illa terra ubi obruit Jacob deos alienos Gen. 35, ut Christus intelligatur possessurus gentes diis patrum suorum renuntiantes et in Christum credentes.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 33:19Emitque partem agri, in qua fixerat tabernacula, a filiis Hemor patris Sichem centum agnis.
Deuteronomy 21:17sed filium odiosæ agnoscet primogenitum, dabitque ei de his quæ habuerit cuncta duplicia: iste est enim principium liberorum ejus, et huic debentur primogenita. + 21.17 Sed filium. Hoc ad litteram faciendum est, ne sequatur quis animi sui motum, vel amorem, vel odium, sed naturam. Cuncta duplicia. Apostoli cuncta duplicia susceperunt, qui doctrina et operatione præditi sunt. Alii dabit ut vivat, non ut abundet, sicut Abraham filium ancillæ super nationes præfecit: filio Saræ, non solum temporalia, sed spiritualia accumulavit Gen. 12..
Joshua 24:32Ossa quoque Joseph, quæ tulerant filii Israël de Ægypto, sepelierunt in Sichem, in parte agri quem emerat Jacob a filiis Hemor patris Sichem, centum novellis ovibus, et fuit in possessionem filiorum Joseph.
1 Chronicles 1:14et Jebusæum, et Amorrhæum, et Gergesæum, + 1.14 Gergezæum, Hevæum. Hic condidit Archas oppidum contra Tripolim in radicibus Libani, a quo haud procul alia civitas fuit nomine Sim, quæ vario eventu subversa bellorum, nomen tantum loco pristinum reservavit.
Ezekiel 47:13Hæc dicit Dominus Deus: Hic est terminus in quo possidebitis terram in duodecim tribubus Israël: quia Joseph duplicem funiculum habet.
John 4:5Venit ergo in civitatem Samariæ, quæ dicitur Sichar, juxta prædium quod dedit Jacob Joseph filio suo. + 4.5 Venit ergo. Ut agnoscerent et converterentur ad eum Samaritani, vindicantes sibi hæreditatem patriarchæ Isræl. Quæ dicitur Sichar. Sichar, id est conclusio, vel ramus, id est gentilis populus conclusus sub peccato, qui est ramus de oleastro excisus et olivæ insertus.