John 5:27
et potestatem dedit ei judicium facere, quia Filius hominis est. + 5.27 Et potestatem. Postquam dixit de resurrectione animæ, subdit de resurrectione carnis. Et potestatem quam habet Filius cum Patre in occulto, dedit Pater ei, quia Filius hominis est, in qua forma judicans bonis et malis videbitur. Visio enim formæ Dei solis mundis corde promittitur, unde: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt Matth. 5.. AUG. Christus in eo quod est Filius Dei, etc., usque ad per verbum factum in carne Filium hominis fit corporum resurrectio.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And hath given him authority to execute judgment also, because he is the Son of man.
In Context
26Sicut enim Pater habet vitam in semetipso, sic dedit et Filio habere vitam in semetipso:
Cross References
Psalms 2:6Ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion, montem sanctum ejus, prædicans præceptum ejus. + 2.6 Ego autem. CASS. Secundo, inducit verba ejus de omnipotenti regno et inenarrabili generatione sua, ubi de divinitate et humanitate ejus discimus. Rex. ID. Sic et reges terræ ab eo constituti. Prædicans super Sion, sic et prophetæ, Filius, sic et Isræl, Genui te. Hoc soli Christo. 1
Psalms 110:6Virtutem operum suorum annuntiabit populo suo, + 110.6 Virtutem operum. CASS. Virtus operum est, quod cæci vident, etc. Quæ fecit nota Christiano populo. Ut det illis hæreditatem, hæc fuit intentio miraculorum, ut crederent. 1
John 5:22Neque enim Pater judicat quemquam: sed omne judicium dedit Filio,
Acts 17:31eo quod statuit diem in quo judicaturus est orbem in æquitate, in viro in quo statuit, fidem præbens omnibus, suscitans eum a mortuis. + 17.31 Fidem præbens omnibus. ID. Resurrectionis suæ exemplo: vel statuit judicare, et post sic jungendum est, fidem præbens omnibus quod resurgent.
Ephesians 1:20quam operatus est in Christo, suscitans illum a mortuis, et constituens ad dexteram suam in cælestibus: + 1.20 Suscitans illum, etc. Exemplum autem gloriæ sanctorum consistit in resurrectione Salvatoris, ut in ea cognoscant fideles quod eis promissum est. Ad dexteram suam. Dextera est beatitudo æterna, quæ sanctis datur: sinistra est miseria, quæ impiis. Nulla enim forma corporis Deus finitur et concluditur.
Hebrews 2:7Minuisti eum paulo minus ab angelis: gloria et honore coronasti eum: et constituisti eum super opera manuum tuarum. + 2.7 Gloria. Claritate immortalitatis honore, eo quod sic flectitur omne genu. Super opera manuum, digniora, scilicet, angelos et homines, quæ per excellentiam dicuntur opera manuum.