The Bible Software
bible.softwareJohnJohn 5 › John 5:28

John 5:28

Nolite mirari hoc, quia venit hora in qua omnes qui in monumentis sunt audient vocem Filii Dei: + 5.28 Quia veniet hora. Sicut supra auctor de resurrectione mentis in vitam æternam, ita etiam hic est auctor de resurrectione carnis, aliter nemo crederet.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Marvel not at this: for the hour is coming, in the which all that are in the graves shall hear his voice,

In Context

27et potestatem dedit ei judicium facere, quia Filius hominis est. + 5.27 Et potestatem. Postquam dixit de resurrectione animæ, subdit de resurrectione carnis. Et potestatem quam habet Filius cum Patre in occulto, dedit Pater ei, quia Filius hominis est, in qua forma judicans bonis et malis videbitur. Visio enim formæ Dei solis mundis corde promittitur, unde: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt Matth. 5.. AUG. Christus in eo quod est Filius Dei, etc., usque ad per verbum factum in carne Filium hominis fit corporum resurrectio.

29et procedent qui bona fecerunt, in resurrectionem vitæ; qui vero mala egerunt, in resurrectionem judicii.

Read all of John 5

Cross References

Job 19:25Scio enim quod redemptor meus vivit, et in novissimo die de terra surrecturus sum: + 19.25 Scio enim quod Redemptor, etc. Non ait conditor, sed Redemptor eam aperte denuntians, qui postquam omnia creavit, de captivitate passione sua nos redemit. Vivit autem qui inter manus impiorum occubuit. Et in novissimo die de terra surrecturus sum, et rursum, etc. Ibid. Quia resurrectionem, etc., usque ad quo flore sacerdos esse ostenditur, qui pro nobis interpellat.

Ezekiel 37:1Facta est super me manus Domini, et eduxit me in spiritu Domini, et dimisit me in medio campi qui erat plenus ossibus.

John 3:7Non mireris quia dixi tibi: oportet vos nasci denuo.

John 5:20Pater enim diligit Filium, et omnia demonstrat ei quæ ipse facit: et majora his demonstrabit ei opera, ut vos miremini. + 5.20 Omnia demonstrat. Demonstrare Patrem Filio est cuncta operari per Filium, ut æque habeantur in fide nostra, Pater et Filius. Et ne aliquo modo minus sentiatur de Filio, addit: Et majora his demonstrabit ei, hoc est, per eum majora faciet. Quæ? Sicut enim Pater suscitat mortuos et vivificat. Majus est suscitare mortuos quam languidum sanare, unde agebatur. Majora his. Suscitat Pater animas per Filium, ut animæ vivant ex substantia Patris et Filii, et ei Filio homini facto in tempore demonstrabit majora, id est resurrectionem corporum, ut miremini eam fieri per Filium.

John 11:24Dicit ei Martha: Scio quia resurget in resurrectione in novissimo die.

1 Corinthians 15:22Et sicut in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur. + 15.22 Et sicut. Per sicut, notatur similitudo et causa, quia sicut ex corruptione Adæ ad mortem, ita ex spiritu Christi ad vitam.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study John 5:28

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← John 5:27John 5John 5:29 →