John 6:2
et sequebatur eum multitudo magna, quia videbant signa quæ faciebat super his qui infirmabantur. + 6.2 Et sequebatur. Viso hoc miraculo, gentium magna turba sequitur, quia sicut eos quos a corporis infirmitate sanabat, intus spiritus reintegrabat, sic ipsos a morbo incredulitatis sanabat.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
3Subiit ergo in montem Jesus et ibi sedebat cum discipulis suis.
Cross References
Matthew 4:24Et abiit opinio ejus in totam Syriam, et obtulerunt ei omnes male habentes, variis languoribus, et tormentis comprehensos, et qui dæmonia habebant, et lunaticos, et paralyticos, et curavit eos: + 4.24 Et abiit opinio. BEDA. Opera salutis sine fama boni odoris non satis relucent auditoribus, nec fama sine opere proficit: sine quibus, etc., usque ad curat corpora, ut paratius audiant invisibilia. Aliter parum erat mox morituris curam impendere.
Matthew 12:15Jesus autem sciens recessit inde: et secuti sunt eum multi, et curavit eos omnes: + 12.15 Recessit inde. Nota exemplum: Si vos persecuti sunt in una civitate, fugite in aliam Matth. 10.. Secuti sunt. Docti visis virtutibus persequuntur, indocti opinione ejus ducti amando sequuntur, unde et curari merentur.
Matthew 14:14Et exiens vidit turbam multam, et misertus est eis, et curavit languidos eorum.
Mark 6:33Et viderunt eos abeuntes, et cognoverunt multi: et pedestres de omnibus civitatibus concurrerunt illuc, et prævenerunt eos. + 6.33 Et pedestres. Nota quia non in aliam maris ripam sine Jordanis navigio pervenerunt. Sed transito aliquo freto vel stagno, proximos ejusdem regionis locos adierunt, quo etiam pedestres indigenæ pervenire potuerunt.