The Bible Software
bible.softwareMarkMark 6 › Mark 6:33

Mark 6:33

Et viderunt eos abeuntes, et cognoverunt multi: et pedestres de omnibus civitatibus concurrerunt illuc, et prævenerunt eos. + 6.33 Et pedestres. Nota quia non in aliam maris ripam sine Jordanis navigio pervenerunt. Sed transito aliquo freto vel stagno, proximos ejusdem regionis locos adierunt, quo etiam pedestres indigenæ pervenire potuerunt.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And the people saw them departing, and many knew him, and ran afoot thither out of all cities, and outwent them, and came together unto him.

In Context

32Et ascendentes in navim, abierunt in desertum locum seorsum. + 6.32 Abierunt in deserto. BEDA. Petendo solitudinem fidem turbarum an se sequatur explorat, et exploratam digna mercede remunerat. Turbæ autem non jumentis, non vehiculis, sed proprio labore pedum, iter deserti arripiunt, et salutis desiderium ostendunt. Rursus ipse excipiendo fatigatos, docendo inscios, sanando ægrotos, recreando jejunos, quantum devotione credentium delectetur insinuat.

34Et exiens vidit turbam multam Jesus: et misertus est super eos, quia erant sicut oves non habentes pastorem, et cœpit docere multa. + 6.34 Et misertus est. BEDA. Quomodo misertus sit, Matthæus plenius exponit hoc modo: Et misertus est eis, et curavit languores eorum. Hoc est enim pauperum et non habentium pastorem veraciter misereri, et viam veritatis aperire, et languidos curare et jejunos reficiendo ad laudem supernæ largitatis animare; quæ sequentia eum fecisse declarant.

Read all of Mark 6

Cross References

Matthew 15:29Et cum transisset inde Jesus, venit secus mare Galilææ: et ascendens in montem, sedebat ibi. + 15.29 Et cum transisset. Cum in filia Chananitidis salutem gentium præsignasset, revertitur in Judæam, quia cum plenitudo gentium intraverit, tunc omnis Isræl salvus fiet. In montem. Dominus in monte, verbum in alto sedet: quia in sua majestate non posset intelligi.

John 6:2et sequebatur eum multitudo magna, quia videbant signa quæ faciebat super his qui infirmabantur. + 6.2 Et sequebatur. Viso hoc miraculo, gentium magna turba sequitur, quia sicut eos quos a corporis infirmitate sanabat, intus spiritus reintegrabat, sic ipsos a morbo incredulitatis sanabat.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Mark 6:33

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Mark 6:32Mark 6Mark 6:34 →