John 6:5
Cum sublevasset ergo oculos Jesus, et vidisset quia multitudo maxima venit ad eum, dixit ad Philippum: Unde ememus panes, ut manducent hi? + 6.5 Cum sublevasset. Exemplo suo nos admonet levare oculos cordis nostri, ut si forte eo ducente ad altitudinem actionis et scientiæ ascendere permittamur, turba sequentium carnalium cogitationum nos non perturbet, nec ab altitudine contemplationis dejiciat, sed eam spiritualibus escis, quantum capere possit, pascere curemus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
4Erat autem proximum Pascha dies festus Judæorum.
6Hoc autem dicebat tentans eum: ipse enim sciebat quid esset facturus.
Cross References
Matthew 14:14Et exiens vidit turbam multam, et misertus est eis, et curavit languidos eorum.
Mark 6:34Et exiens vidit turbam multam Jesus: et misertus est super eos, quia erant sicut oves non habentes pastorem, et cœpit docere multa. + 6.34 Et misertus est. BEDA. Quomodo misertus sit, Matthæus plenius exponit hoc modo: Et misertus est eis, et curavit languores eorum. Hoc est enim pauperum et non habentium pastorem veraciter misereri, et viam veritatis aperire, et languidos curare et jejunos reficiendo ad laudem supernæ largitatis animare; quæ sequentia eum fecisse declarant.
Luke 9:12Dies autem cœperat declinare, et accedentes duodecim dixerunt illi: Dimitte turbas, ut euntes in castella villasque quæ circa sunt, divertant, et inveniant escas: quia hic in loco deserto sumus. + 9.12 Dies autem cœperat. Declinata die reficit, quia vel fine sæculorum propinquante, vel cum sol justitiæ occubuit, a spirituali fame sumus salvati. Et nota ordinem mysterii: prius per remissionem peccatorum vulneribus medicina tribuitur, postea alimonia mensæ cœlestis expenditur.
John 4:35Nonne vos dicitis quod adhuc quatuor menses sunt, et messis venit? Ecce dico vobis: levate oculos vestros, et videte regiones, quia albæ sunt jam ad messem. + 4.35 Nonne vos dicitis. Cum quærat fidem et salutem populorum, fervet in opus, et operarios mittere disponit. Levate oculos vestros. Intellectu mentis considerate quod, transacta hieme, id est infidelitate, adest calor fidei et parata sunt corda, ut opera justitiæ ex eis colligatis, quasi dicat: Juvate ad implendum voluntatem Patris. Et bene potestis, quia parata est messis, id est, videte gentes facile credentes.