Lucam 9:12
Dies autem cœperat declinare, et accedentes duodecim dixerunt illi: Dimitte turbas, ut euntes in castella villasque quæ circa sunt, divertant, et inveniant escas: quia hic in loco deserto sumus. + 9.12 Dies autem cœperat. Declinata die reficit, quia vel fine sæculorum propinquante, vel cum sol justitiæ occubuit, a spirituali fame sumus salvati. Et nota ordinem mysterii: prius per remissionem peccatorum vulneribus medicina tribuitur, postea alimonia mensæ cœlestis expenditur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Ezekiel 34:25Et faciam cum eis pactum pacis, et cessare faciam bestias pessimas de terra: et qui habitant in deserto, securi dormient in saltibus.
Matthew 14:15Vespere autem facto, accesserunt ad eum discipuli ejus, dicentes: Desertus est locus, et hora jam præteriit: dimitte turbas, ut euntes in castella, emant sibi escas. + 14.15 Vespere autem facto, etc. Recedit Jesus de Judæa, vadit in desertum, turbæ sequuntur, quibus obviat et curat. Hoc non mane vel meridie, sed vespere quando sol justitiæ occubuit et finis mundi appropinquavit. Discipuli ejus. Carnales, et de futuro miraculo refectionis ignari, quibus dictum erat: In viam gentium ne abieritis Matth. 10.. Mystice. Fastidiunt Judæi gentes recipi et murmurant: quorum voce utitur Isaias Isa. 40.: Ecce gentes quasi stilla situlæ. Iterum: Omnes gentes quasi non sint, sed sunt coram eo. Sed Dominus per apostolos reficere decrevit; unde subdit: Jesus autem, etc. Dimitte turbas. Diu est quod idola sequitur, ideoque non est a nobis pascenda pane verbi Dei.
Matthew 15:32Jesus autem, convocatis discipulis suis, dixit: Misereor turbæ, quia triduo jam perseverant mecum, et non habent quod manducent: et dimittere eos jejunos nolo, ne deficiant in via. + 15.32 Jesus autem. Convocat discipulos, ut doceat magistros cum minoribus communicare consilia sua. Vel ut ex locutione intelligant signi magnitudinem. Misereor turbæ. Turba triduo sustinet Dominum, quia fideles pœnitentes se ad Dominum in opere et sermone et cogitatione convertunt, qui in præsentis vitæ via deficerent, si in sua conscientia sine doctrinæ pabulo dimitterentur. In superiori signo propinqui memorantur, et vicini quinque sensuum et eorum non recordatur Dominus, sed discipuli in vespera jam inclinato sole. Hic Dominus se misereri dicit, et quare, quia triduo jam perseverant mecum. In toto sæculo tertium tempus est, quo gratia datur, primum ante legem, secundum sub lege, tertium sub gratia, quartum est in futuro: ubi dies erit sine nocte, ad quod tendens reficitur in via.
John 6:1Post hæc abiit Jesus trans mare Galilææ, quod est Tiberiadis: + 6.1 Trans mare. Tiberiadis et Capharnaum in eodem littore ex parte nostra, ultra in alio littore opposito, locus est ubi miraculum istud factum est. Nec proprie vocatur mare, sed quædam magna Jordanis refluxio.