The Bible Software
bible.softwareJohnJohn 6 › John 6:51

John 6:51

Ego sum panis vivus, qui de cælo descendi.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

I am the living bread which came down from heaven: if any man eat of this bread, he shall live for ever: and the bread that I will give is my flesh, which I will give for the life of the world.

In Context

50Hic est panis de cælo descendens: ut si quis ex ipso manducaverit, non moriatur.

52Si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in æternum: et panis quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita. + 6.52 Et panis, etc. Quomodo sit panis determinat non solum secundum verbum quo vivunt omnia, sed etiam secundum carnem assumptam pro mundi vita. Humana enim caro quæ erat peccato obnoxia, et ideo mortua, carni ejus mundæ unita, incorporata, unum cum illo effecta, vivit de spiritu ejus, sicut vivit corpus de suo spiritu: qui vero non est de corpore Christi, non vivit de spiritu Christi. Quia autem Judæi non erant hujus unitatis, litigabant, nec talibus exponitur quomodo Dominus carnem suam det ad manducandum, sed audivit, unde magis moveantur.

Read all of John 6

Cross References

Matthew 20:28Sicut Filius hominis non venit ministrari, sed ministrare, et dare animam suam redemptionem pro multis.

John 1:14Et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis: et vidimus gloriam ejus, gloriam quasi unigeniti a Patre plenum gratiæ et veritatis. + 1.14 Et Verbum caro factum est. Ut autem secure credamus homines nasci ex Deo, subdit Deum nasci ex homine, ex hac susceptione infirmitatis sanatur nostra infirmitas, ut possimus filii Dei fieri. Et hoc est: Et Verbum caro factum est. Quod superius erat, inferius descendit. Quid mirum: si quod erat inferius, in id quod superius est ascendit? Nec mirum, si homines nascuntur ex Deo, quia Deus ex homine est natus. Plenum gratiæ et veritatis. Homo Christus plenus fuit gratia, quia nullis præcedentibus meritis ex quo conceptus est, fuit Deitas in eo implens hominem illum omni plenitudine redundante, in omnes sanctos, unde et mater ejus non tantum dicitur mater hominis, sed et mater Dei. Nec mirum, si dicitur, homo etiam Deus, cum Deus dicatur etiam homo, hæc autem gratia dicitur et veritas, quia sic olim promissum est, et modo exhibitum, scilicet, ut Deus sit in homine implens eum omni bono, et per eum suos.

John 3:13Et nemo ascendit in cælum, nisi qui descendit de cælo, Filius hominis, qui est in cælo. + 3.13 Nisi qui descendit. Hoc pertinet ad secundam nativitatem in spiritu, quia nemo in Christo ad Patrem ascendit, nisi qui ex spiritu nascitur. Nemo salvatur per mortem Christi, nisi qui ex spiritu nascitur. Nemo nascitur ex spiritu, nisi in morte Christi. Et cum dicit Filius hominis, dat nobis certitudinem ascendendi, cum filii hominum simus.

John 4:10Respondit Jesus, et dixit ei: Si scires donum Dei, et quis est qui dicit tibi: Da mihi bibere, tu forsitan petisses ab eo, et dedisset tibi aquam vivam. + 4.10 Respondit Jesus. Pedetentim et simplicibus verbis instruit, ut tandem donum Dei, id est spiritum possit accipere.

John 6:52Si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in æternum: et panis quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita. + 6.52 Et panis, etc. Quomodo sit panis determinat non solum secundum verbum quo vivunt omnia, sed etiam secundum carnem assumptam pro mundi vita. Humana enim caro quæ erat peccato obnoxia, et ideo mortua, carni ejus mundæ unita, incorporata, unum cum illo effecta, vivit de spiritu ejus, sicut vivit corpus de suo spiritu: qui vero non est de corpore Christi, non vivit de spiritu Christi. Quia autem Judæi non erant hujus unitatis, litigabant, nec talibus exponitur quomodo Dominus carnem suam det ad manducandum, sed audivit, unde magis moveantur.

2 Corinthians 5:19quoniam quidem Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi, non reputans illis delicta ipsorum, et posuit in nobis verbum reconciliationis. + 5.19 Deus erat. Per hoc intelligitur Pater esse in Filio, et Filius in Patre, quia una est eorum substantia. Ibi est unitas, ubi nulla diversitas: et ideo alter in altero est, quia et imago et similitudo eorum una est.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study John 6:51

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← John 6:50John 6John 6:52 →