The Bible Software
bible.softwareJohnJohn 4 › John 4:10

John 4:10

Respondit Jesus, et dixit ei: Si scires donum Dei, et quis est qui dicit tibi: Da mihi bibere, tu forsitan petisses ab eo, et dedisset tibi aquam vivam. + 4.10 Respondit Jesus. Pedetentim et simplicibus verbis instruit, ut tandem donum Dei, id est spiritum possit accipere.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Jesus answered and said unto her, If thou knewest the gift of God, and who it is that saith to thee, Give me to drink; thou wouldest have asked of him, and he would have given thee living water.

In Context

9Dicit ergo ei mulier illa Samaritana: Quomodo tu, Judæus cum sis, bibere a me poscis, quæ sum mulier Samaritana? non enim coutuntur Judæi Samaritanis. + 4.9 Dicit ergo. Nesciens quem potum petit ab ea, putans quod de aqua opponit se esse de alienigenis vasculis, quorum etiam conversatione non utuntur Judæi, sed Jesus qui fidem petebat, ei spiritum dare cupiebat, et eam admonet ut petat, spiritus est autem et donum Dei et viva aqua. Non enim, etc. Samaritanos Judæi exsecrantur et supplantatores vocant, quia eos hæreditate patris sui Jacob privaverunt abstinendo a cibis et vasis eorum.

11Dicit ei mulier: Domine, neque in quo haurias habes, et puteus altus est: unde ergo habes aquam vivam? + 4.11 Dixit ei mulier. Aqua viva dicitur non alia, nisi quæ ubi oritur, excipitur, de qua mulier carnaliter sapiens dixit: Cum hauritorium non habeas, et puteus altus sit, quomodo habes aquam vivam? Sed ne forte alium fontem promittere videretur, subdit: Nunquid tu melior es, id est potes melior esse Jacob qui cum suis usus est isto? Contra quod ergo aperte Christus ostendit se non carnaliter, sed spiritualiter loqui, dicens non sitire eum qui suam aquam biberit.

Read all of John 4

Cross References

2 Chronicles 33:12Qui postquam coangustatus est, oravit Dominum Deum suum: et egit pœnitentiam valde coram Deo patrum suorum. + 33.12 Et egit pœnitentiam valde coram Deo patrum suorum. RAB. Audita pœnitentia Manasse nemo debet de Dei misericordia desperare, sed magis per pœnitentiam de venia præsumere.

Psalms 46:4Subjecit populos nobis, et gentes sub pedibus nostris. + 46.4 Subjecit populos nobis. CASS. Hoc hominibus fidelibus convenit, quibus omnes extrinseci subjecti sunt, vel, sibi subjecit nobis associandos. Populos, Judæos. Nobis. Ibid. Universali scilicet Ecclesiæ; hoc dicere convenit omnibus fidelibus, quibus extrinseci subjecti sunt. Sub pedibus. Ibid. Per pedes, prædicatores accipe, quibus populi subjecti sunt. AUG. Sub pedibus. Sic est exaltata Ecclesia, ut nondum credentes sub pedibus habeat. 1

Isaiah 12:3Haurietis aquas in gaudio de fontibus salvatoris. + 12.3 De fontibus Salvatoris. ID. Unde: Benedicite Domino de fontibus Isræl, etc., usque ad ut prophetia cum Evangelio conveniat.

Isaiah 41:17Egeni et pauperes quærunt aquas, et non sunt; lingua eorum siti aruit. Ego Dominus exaudiam eos, Deus Israël, non derelinquam eos.

Isaiah 43:20Glorificabit me bestia agri, dracones, et struthiones: quia dedi in deserto aquas, flumina in invio, ut darem potum populo meo, electo meo. + 43.20 Dracones et struthiones. Maligni, venenosi, qui in solitudine gentium morabantur, idololatriæ sanguine morumque feritate bestiales. Struthio speciem alarum habet, volatu caret. Sic hypocrita speciem sanctitatis habet, rem autem nonhabet.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study John 4:10

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← John 4:9John 4John 4:11 →