John 6:59
Hic est panis qui de cælo descendit. Non sicut manducaverunt patres vestri manna, et mortui sunt. Qui manducat hunc panem, vivet in æternum. + 6.59 Hic est panis. Et ita constat quod hic est vere panis de cœlo, non manna, quia illud manducantes patres vobis similes mortui sunt in æternum: hunc panem homo qui vitam non habebat manducans, vivet in æternum. Supra dixerat, Ego sum panis qui de cœlo descendi. Hic dicit: Hic, id est Filius hominis, ad esum cujus carnis invito, est ille panis qui de cœlo descendit: ergo idem est Filius hominis et Filius Dei.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
These things said he in the synagogue, as he taught in Capernaum.
In Context
60Hæc dixit in synagoga docens, in Capharnaum.
Cross References
Proverbs 1:20[Sapientia foris prædicat; in plateis dat vocem suam: + 1.20 Sapientia. Hucusque persecutiones, quas Christo Judæi intulere; hinc ea, quæ per apostolos persecutoribus eisdem post passionem loquitur. Sapientia, id est Christus, loquitur foris, id est in luce palam, ut relicta infantia sint parvuli malitia. RAB. Sapientia quippe Dei Christus est, etc., usque ad cuiquam dicerent. Foris. ID. Aperte, post resurrectionem, etc., usque ad: in platea vocem ejus. In plateis dat vocem suam, etc. Quæ ante paucos docuerat, manifeste replicabat, unde: Quæ dico vobis in tenebris, dicite in lucem.
Luke 4:31Et descendit in Capharnaum civitatem Galilææ, ibique docebat illos sabbatis. + 4.31 Et descendit, etc. ID. Nec indignatione commotus, nec scelere offensus, etc., usque ad nec solvitur lex, si sit renovatio hominis jam labentis.
John 18:20Respondit ei Jesus: Ego palam locutus sum mundo: ego semper docui in synagoga, et in templo, quo omnes Judæi conveniunt, et in occulto locutus sum nihil.