bible.software › John › John 6 › John 6:60
John 6:60
Hæc dixit in synagoga docens, in Capharnaum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Many therefore of his disciples, when they had heard this, said, This is an hard saying; who can hear it?
In Context
59Hic est panis qui de cælo descendit. Non sicut manducaverunt patres vestri manna, et mortui sunt. Qui manducat hunc panem, vivet in æternum. + 6.59 Hic est panis. Et ita constat quod hic est vere panis de cœlo, non manna, quia illud manducantes patres vobis similes mortui sunt in æternum: hunc panem homo qui vitam non habebat manducans, vivet in æternum. Supra dixerat, Ego sum panis qui de cœlo descendi. Hic dicit: Hic, id est Filius hominis, ad esum cujus carnis invito, est ille panis qui de cœlo descendit: ergo idem est Filius hominis et Filius Dei.
61Multi ergo audientes ex discipulis ejus, dixerunt: Durus est hic sermo, et quis potest eum audire? + 6.61 Multi ergo. Multi carnaliter sapientes, quasi particulatim carnem qua indutus erat se eis distributurum promitteret, contra naturam esse putant, ut cibum hominum humanam carnem daret. Durus est, etc. AUG. Sic oportebat dici ut ab hominibus non intelligeretur, sed secretum Dei verbis tegeretur: secretum Dei intentos debet facere, non adversos.
Read all of John 6
Cross References
John 6:41Murmurabant ergo Judæi de illo, quia dixisset: Ego sum panis vivus, qui de cælo descendi, + 6.41 Murmurabant. Nescientes hunc panem, nec Patrem ejus cœlestem, quia inflati de sua justitia in qua de viribus suis præsumunt, justitiam Dei quæ de cœlo venit, non esuriunt.
John 8:31Dicebat ergo Jesus ad eos, qui crediderunt ei, Judæos: Si vos manseritis in sermone meo, vere discipuli mei eritis, + 8.31 Vere discipuli. Ad hanc altitudinem pervenietis ex fide quæ est humilis, et contemnitur, et est granum sinapis.
Hebrews 5:11De quo nobis grandis sermo, et ininterpretabilis ad dicendum: quoniam imbecilles facti estis ad audiendum. + 5.11 Ininterpretabilis. Sermo de incarnato Filio difficilis est ad interpretandum, quia debiles sensu estis ad intelligendum profunda mysteria.
This Verse In Other Editions
Study John 6:60