John 7:25
Dicebant ergo quidam ex Jerosolymis: Nonne hic est, quem quærunt interficere? + 7.25 Dicebant ergo. Quia etsi occultus ad festum ascendit, palam loquitur, et apparet potestas quæ putabatur timiditas. Mirantur aliqui, quia potentia non tenetur cujus mors tantopere quærebatur, et nondum plene intelligentes ejus esse potentiam, putant esse scientiam principum, quia cognoverunt eum esse Christum, unde sibi ipsis objiciunt non esse hunc Christum, cum nemo sciat unde sit Christus, quia etsi per prophetas dicitur locus nativitatis et hujusmodi, tamen æterna nativitas ejus ex Patre nascitur, unde Propheta: Generationem ejus quis enarrabit Isa. 53. Unde Christus ad utrumque respondet, et de infirmitate, et de majestate.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Then said some of them of Jerusalem, Is not this he, whom they seek to kill?