The Bible Software
bible.softwareJohnJohn 7 › John 7:24

John 7:24

Nolite judicare secundum faciem, sed justum judicium judicate. + 7.24 Nolite judicare, etc. Non debetis mihi irasci de salvatione hominis in sabbato, sicut non irascemini de circumcisione in sabbato, quia non est judicandum secundum faciem, id est actionem personarum, ut quod licuit Moysi, mihi non liceat, sed justum judicium, id est, secundum veritatem rerum: qua cognita, nec me nec Moysen damnabitis, nec me contrarium illi dicetis. In quo illos arguit, nos instruit, ne in judicandis causis personas accipiamus, non quod pro diversitate graduum diversimode personas non honoremus.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Judge not according to the appearance, but judge righteous judgment.

In Context

23Si circumcisionem accipit homo in sabbato, ut non solvatur lex Moysi: mihi indignamini quia totum hominem sanum feci in sabbato? + 7.23 Si circumcisionem, etc. Quasi vos qui in lege gloriamini contra legem quæ me nuntiat, de morte mea tractatis, sed non est contra legem, quod totum hominem sanum feci in sabbato ego Dominus sabbati. Custodia enim sabbati sicut cætera omnia propter salutem hominis sunt, sicut vos ipsi circumcidentes in sabbato, (quia ad salutem pertinet) non solvere vos sabbatum creditis.

25Dicebant ergo quidam ex Jerosolymis: Nonne hic est, quem quærunt interficere? + 7.25 Dicebant ergo. Quia etsi occultus ad festum ascendit, palam loquitur, et apparet potestas quæ putabatur timiditas. Mirantur aliqui, quia potentia non tenetur cujus mors tantopere quærebatur, et nondum plene intelligentes ejus esse potentiam, putant esse scientiam principum, quia cognoverunt eum esse Christum, unde sibi ipsis objiciunt non esse hunc Christum, cum nemo sciat unde sit Christus, quia etsi per prophetas dicitur locus nativitatis et hujusmodi, tamen æterna nativitas ejus ex Patre nascitur, unde Propheta: Generationem ejus quis enarrabit Isa. 53. Unde Christus ad utrumque respondet, et de infirmitate, et de majestate.

Read all of John 7

Cross References

Deuteronomy 1:16Præcepique eis, dicens: Audite illos, et quod justum est judicate: sive civis sit ille, sive peregrinus.

Psalms 58:1In finem, ne disperdas. David in tituli inscriptionem, quando misit Saul et custodivit domum ejus ut eum interficeret. + 58.1 In finem ne. CASS. Frustra tentat aliquis disperdere quod toties divina prohibet auctoritas. Ne disperdas. AUG. Cum Pilatus dixit: Quod scripsi, scripsi, etc., usque ad et famam habere in omnibus gentibus. CASS. Orat primo liberari ascendendo ab imis ad alta: orat etiam pro salute gentium. AUG. Loquitur hic integer Christus, scilicet caput et corpus. 1

Proverbs 24:23Hæc quoque sapientibus. [Cognoscere personam in judicio non est bonum. + 24.23 Hæc quoque sapientibus. Quando reprobus quis repentino interitu rapitur a sæculo, etc., usque ad vel timore nunquam a via veritatis recedatur.

Isaiah 11:3et replebit eum spiritus timoris Domini. Non secundum visionem oculorum judicabit, neque secundum auditum aurium arguet; + 11.3 Et replebit eum spiritus. ID. Spiritualiter propter parvulos qui timore indigent, quem foras mittit perfecta charitas. Qui enim timet, pœnam habet, et non est perfectus in charitate. Non secundum. Non accipiet personam, quia non est personarum acceptor Deus, sed in omni gente; qui timet Deum acceptus est illi. Arguet. ID. Pharisæos et reprehendentes apotolos, quando in sabbato ambulantes per sata, spicas vellentes manibus confricabant et manducabant.

James 2:1Fratres mei, nolite in personarum acceptione habere fidem Domini nostri Jesu Christi gloriæ. + 2.1 Nolite. Quasi dicat: Dominus non divites invitat ad fidem et pauperes despicit, sed pauperes elegit in hoc mundo, et eos fide donavit. Mundus pauperem abjicit, divitem colit; fides Christi econtra docet quia omnis gloria divitum tanquam flos feni, misericordia in pauperes floret in æternum. Domini gloriæ. Dominum gloriæ nominat, ut ejus jussis obediatur, qui sempiterna gloria remunerat id quod pro ejus amore pauperibus datur.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study John 7:24

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← John 7:23John 7John 7:25 →