The Bible Software
bible.softwareJohnJohn 7 › John 7:32

John 7:32

Audierunt pharisæi turbam murmurantem de illo hæc: et miserunt principes et pharisæi ministros ut apprehenderent eum. + 7.32 Audierunt Pharisæi. Principes insani, audito murmure quo Christus a turba glorificabatur, quærunt occidere, quem tamen nondum volentem apprehendere non potuerunt, sed docentem audierunt.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

The Pharisees heard that the people murmured such things concerning him; and the Pharisees and the chief priests sent officers to take him.

In Context

31De turba autem multi crediderunt in eum, et dicebant: Christus cum venerit, numquid plura signa faciet quam quæ hic facit?

33Dixit ergo eis Jesus: Adhuc modicum tempus vobiscum sum: et vado ad eum qui me misit. + 7.33 Adhuc modicum tempus. Quasi dicat: Quod modo vultis, post facturi estis, sed non modo, quia adhuc modicum tempus vobiscum sum, quo dispensationem meam implere debeo, et tunc vado ad eum qui me misit, tunc pati debeo. Et qui modo non vultis audire præsentem et miracula facientem, quæretis me post resurrectionem et assensionem cum tanta miracula fient per apostolos mea virtute, et cum tanta credet multitudo. Tunc enim compuncti de tanto scelere mortis Christi dixerunt Petro: Quid faciemus? Vobiscum sum et vado. Non ait ero, sed sum, quia et si secundum quod homo mutat loca, secundum quod Deus non mutat, cum ubique sit. Unde alibi: Filius hominis qui est in cœlo, quasi dicit, loquens in terra.

Read all of John 7

Cross References

Matthew 23:13Væ autem vobis scribæ et pharisæi hypocritæ, quia clauditis regnum cælorum ante homines ! vos enim non intratis, nec introëuntes sinitis intrare. + 23.13 Clauditis. Vel malo exemplo, vel mysteria Scripturarum tollendo. Exemplo enim et doctrina eorum qui magistri sunt, alii quidem Christum non recipiunt.

John 7:45Venerunt ergo ministri ad pontifices et pharisæos. Et dixerunt eis illi: Quare non adduxistis illum? + 7.45 Venerunt ergo. Missi ad capiendum eum redierunt immunes a crimine, pleni admiratione divinæ doctrinæ testes.

John 12:19Pharisæi ergo dixerunt ad semetipsos: Videtis quia nihil proficimus? ecce mundus totus post eum abiit. + 12.19 Ecce totus. Per passionem et resurrectionem totum mundum redemit, et secutus est eum. Et quid mirum si mundus post eum vadit per quem factus est mundus?

Acts 5:26Tunc abiit magistratus cum ministris, et adduxit illos sine vi: timebant enim populum ne lapidarentur.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study John 7:32

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← John 7:31John 7John 7:33 →