John 7:31
De turba autem multi crediderunt in eum, et dicebant: Christus cum venerit, numquid plura signa faciet quam quæ hic facit?
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Matthew 11:3ait illi: Tu es, qui venturus es, an alium exspectamus? + 11.3 Tu es. Non ait qui venisti, quasi dicat: Cum ad inferna descensurus sum: debeo te nuntiare inferis, qui nuntiavi superis. An conveniat Filio Dei mori, an alium ad hæc sacramenta missurus es?
Luke 8:13Nam qui supra petram, qui cum audierint, cum gaudio suscipiunt verbum: et hi radices non habent: qui ad tempus credunt, et in tempore tentationis recedunt. + 8.13 Ad tempus credunt. Multi audientes disputationem contra avaritiam vel luxuriam, dicunt contemptores sæculi et castos homines esse beatos: sed ubi species concupiscibiles eorum obtutibus præsentantur, mox recedunt ab eis quidquid recte cogitaverant.
John 2:23Cum autem esset Jerosolymis in Pascha in die festo, multi crediderunt in nomine ejus, videntes signa ejus, quæ faciebat. + 2.23 Cum autem. Conventus adibat, ut verbis et signis plures converteret. Et quia aliqui solis signis moti credebant in eum, vere quidem, sed tamen ita, ut possent postea in passione ejus scandalizari, et quia nondum erant renati ex aqua et spiritu, non erant digni quibus se crederet Jesus, et familiariter cohabitaret. Sciebat enim quid esset in illis, melius quam ipse homo de se. Hæc fides convenit catechumenis, qui credunt in eum, sed quia non sunt renati, non creditur eis communio corporis et sanguinis Christi. De talibus erat Nicodemus, qui credens dicit eum a Deo venisse, propter signa quæ viderat, sed nondum renatus erat, et ideo nocte venit, non die, quia nondum illuminatus cœlesti lumine.
John 4:39Ex civitate autem illa multi crediderunt in eum Samaritanorum, propter verbum mulieris testimonium perhibentis: Quia dixit mihi omnia quæcumque feci.
John 6:14Illi ergo homines cum vidissent quod Jesus fecerat signum, dicebant: Quia hic est vere propheta, qui venturus est in mundum. + 6.14 Illi ergo homines cum vidissent quod, etc. Illi nondum plena fide proficiebant, quare hunc Deum dicere nesciebant. Nos certiores illis dicimus: Hic est Verbum, sine quo non est propheta vel angelus.
John 9:16Dicebant ergo ex pharisæis quidam: Non est hic homo a Deo, qui sabbatum non custodit. Alii autem dicebant: Quomodo potest homo peccator hæc signa facere? Et schisma erat inter eos. + 9.16 Non est hic homo a Deo, etc. Ille spiritualiter custodit sabbatum, qui est sine peccato; illi non, qui servi sunt peccati.