John 7:34
Quæretis me, et non invenietis: et ubi ego sum, vos non potestis venire. + 7.34 Non potestis venire. Non ait poteritis, sed potestis. Tales enim tunc erant qui non possent, sicut et alibi dicit Petro: Non potes me sequi modo, sequeris autem postea Joan. 13., sic nec de istis datur desperatio.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Ye shall seek me, and shall not find me: and where I am, thither ye cannot come.
In Context
Cross References
Hosea 5:6In gregibus suis et in armentis suis vadent ad quærendum Dominum, et non invenient: ablatus est ab eis.
Luke 13:24Contendite intrare per angustam portam: quia multi, dico vobis, quærent intrare, et non poterunt. + 13.24 Contendite intrare, etc. Quasi diceret: Vere pauci, et illi cum magnis laboribus, quia nisi mentis intentio ferveat, unda mundi non vincitur, per quam anima ad ima semper revocatur.
Luke 17:22Et ait ad discipulos suos: Venient dies quando desideretis videre unum diem Filii hominis, et non videbitis. + 17.22 Venient dies. Noluit dicere quando veniret, sed venturum dixit, ut incuteret omnibus terrorem imminentis judicii, nec securitatem afferret dilationis. Desideretis. Post meam ascensionem, quando vos in hoc exsilio mundi ingemiscentes desiderabitis me videre in gloria mea, quæ voluntas laudanda, non tamen in hoc mundo implenda. Unum diem. Bene unum dicit, quia in illa gloria, de qua propheta ait: Melior est dies una in atriis tuis super millia Psal. 83., nulla est tenebrarum interruptio, nulla saltem memoria miseriæ vel doloris. Hujus diei præsentiam bonum est desiderare, non tamen magnitudine desiderii nobis fingere somnia, quasi instet dies Domini, quod ab aliquibus faciendum prædicit.
John 13:33Filioli, adhuc modicum vobiscum sum. Quæretis me; et sicut dixi Judæis, quo ego vado, vos non potestis venire: et vobis dico modo. + 13.33 Filioli. ID. Quia dixerat quod Deus est cito clarificaturus eum, etc., usque ad non potest hoc accipi; quia non conveniret quod sequitur. Quo ego vado vos non potestis venire. Nunc non poterant apostoli nondum spiritu confirmati sequi Dominum, id est mori pro Domino et justitia, vel venire ad vitam immortalem ad quam ipse ibat, secuturi autem erant postea. Quomodo autem idonei possint esse et pergere quo ille antecedit, docet. Mandatum novum do. AUG. Non quod hoc non sit in antiqua lege, Diliges proximum tuum sicut teipsum, etc., usque ad quæ dilectio facit mori sæculo.
John 14:6Dicit ei Jesus: Ego sum via, et veritas, et vita. Nemo venit ad Patrem, nisi per me.