The Bible Software
bible.softwareLukeLuke 17 › Luke 17:22

Luke 17:22

Et ait ad discipulos suos: Venient dies quando desideretis videre unum diem Filii hominis, et non videbitis. + 17.22 Venient dies. Noluit dicere quando veniret, sed venturum dixit, ut incuteret omnibus terrorem imminentis judicii, nec securitatem afferret dilationis. Desideretis. Post meam ascensionem, quando vos in hoc exsilio mundi ingemiscentes desiderabitis me videre in gloria mea, quæ voluntas laudanda, non tamen in hoc mundo implenda. Unum diem. Bene unum dicit, quia in illa gloria, de qua propheta ait: Melior est dies una in atriis tuis super millia Psal. 83., nulla est tenebrarum interruptio, nulla saltem memoria miseriæ vel doloris. Hujus diei præsentiam bonum est desiderare, non tamen magnitudine desiderii nobis fingere somnia, quasi instet dies Domini, quod ab aliquibus faciendum prædicit.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And he said unto the disciples, The days will come, when ye shall desire to see one of the days of the Son of man, and ye shall not see it.

In Context

21neque dicent: Ecce hic, aut ecce illic. Ecce enim regnum Dei intra vos est. + 17.21 Ecce enim regnum. Non poterit observari, quia regnum meum non est corporale, ut putatis, sed spirituale, quod fide jam incepit. Regnum Dei. Vel sic potest accipi responsio Domini: Regnum Dei intra vos est, qui quandoque venturus Judex omnium, nunc etiam regnat in cordibus fidelium. Sed cum hæretici turbant Ecclesiam pravis dogmatibus, desiderant fideles ut Dominus, una die ad terras rediens, si fieri posset, veritatem fidei intimaret. Sed non videbunt, quia quod semel Evangelico fulgore est exhibitum, non est opus corporali visione Domini firmari.

23Et dicent vobis: Ecce hic, et ecce illic. Nolite ire, neque sectemini: + 17.23 Et dicent, etc. Fuere quidam qui computantes curricula ætatum, consummationis sæculi, certum annum, diem et horam se dicerent invenisse.

Read all of Luke 17

Cross References

Matthew 9:15Et ait illis Jesus: Numquid possunt filii sponsi lugere, quamdiu cum illis est sponsus? Venient autem dies cum auferetur ab eis sponsus: et tunc jejunabunt. + 9.15 Nunquid possunt. Quasi dicat: Facturi estis, ut lugentes, etc., usque ad sed ab omnibus terrenis. Lugere quandiu cum illis est sponsus. Hoc verbo exprimit illud jejunium, etc., usque ad postea jejunabunt, non lugebunt. Et tunc jejunabunt. Luctus de absentia sponsi, nec ante incarnationem defuit in patribus, nec post passionem, nisi quandiu in carne cum discipulis conversatus est. Jejunabunt. A mundi amore, non solum a cibis. Spirituale enim jejunium cum sit pars vitæ novæ, nondum eis convenit, qui per alia dediti sunt veteri vitæ.

Luke 5:35Venient autem dies, cum ablatus fuerit ab illis sponsus: tunc jejunabunt in illis diebus. + 5.35 Venient autem. ID. Quasi dicat: Facturi estis, ut lugentes jejunent, quia estis, etc., usque ad quandiu cum discipulis Dominus in carne conversatus est. Tunc jejunabunt, etc. De utroque jejunio quod est in tribulatione vel gaudio respondet: Cum ablatus fuerit sponsus, tunc erunt in mœrore et luctu, donec per Spiritum sanctum consolatio tribuatur; quo dono percepto, jejunium quod fit per lætitiam, jam renovati in vitam spiritualem celebrabunt. Et hic prius agit de jejunio quod pertinet ad humilitatem tribulationis. Illud autem quod ad gaudium mentis pertinet (quando mens ad spiritualia suspenditur, et ideo a cibis corporeis alienatur) sequentibus similitudinibus significat, ostendens quod carnalibus et ob hoc adhuc veterem sensum trahentibus, hoc genus jejunii non congruit.

John 7:33Dixit ergo eis Jesus: Adhuc modicum tempus vobiscum sum: et vado ad eum qui me misit. + 7.33 Adhuc modicum tempus. Quasi dicat: Quod modo vultis, post facturi estis, sed non modo, quia adhuc modicum tempus vobiscum sum, quo dispensationem meam implere debeo, et tunc vado ad eum qui me misit, tunc pati debeo. Et qui modo non vultis audire præsentem et miracula facientem, quæretis me post resurrectionem et assensionem cum tanta miracula fient per apostolos mea virtute, et cum tanta credet multitudo. Tunc enim compuncti de tanto scelere mortis Christi dixerunt Petro: Quid faciemus? Vobiscum sum et vado. Non ait ero, sed sum, quia et si secundum quod homo mutat loca, secundum quod Deus non mutat, cum ubique sit. Unde alibi: Filius hominis qui est in cœlo, quasi dicit, loquens in terra.

John 12:35Dixit ergo eis Jesus: Adhuc modicum, lumen in vobis est. Ambulate dum lucem habetis, ut non vos tenebræ comprehendant; et qui ambulat in tenebris, nescit quo vadat. + 12.35 Ambulate. Id est, totum intelligite, et moriturum Christum ut redimat victurum in æternum in cœlo quo perducat. Vel dum Christum vobiscum habetis ne tenebræ ignorantiæ et mortis perpetuæ vos comprehendant. Nescit quo vadat. Qui non credit mortem Christi, nescit quo vadit, sed offendit in petram scandali, quod est Christus, Judæis contemnentibus et irridentibus mortuum.

John 16:5Hæc autem vobis ab initio non dixi, quia vobiscum eram. Et nunc vado ad eum qui misit me; et nemo ex vobis interrogat me: Quo vadis? + 16.5 Vado ad eum. Ita palam ut nemo interroget quod visu corporali cernat, viderunt eum in nube ascendentem certi de gloria qui prius prædicta passione quæsierant: Domine, quo vadis?

John 17:11Et jam non sum in mundo, et hi in mundo sunt, et ego ad te venio. Pater sancte, serva eos in nomine tuo, quos dedisti mihi: ut sint unum, sicut et nos. + 17.11 Serva eos. Ut sint unum in natura sua, sicut et nos in nostra sumus unum; et ideo non ait, ut sint unum nobiscum, aut ut simus unum ipsi et nos sicut nos unum sumus, quia non sunt ejusdem naturæ cum Deo, sicut Filius, secundum quod Deus, unum est cum Patre.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Luke 17:22

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Luke 17:21Luke 17Luke 17:23 →