John 8:1
Jesus autem perrexit in montem Oliveti: + 8.1 Jesus autem. Quia mos ei erat die docere in templo, vespere reverti in Bethaniam, quæ est in monte Oliveti. Mystice: Signat altitudinem misericordiæ, unde nobis chrisma, id est unctio. Mane redit ad templum. Mane est ortus novæ lucis post tenebras legis, quo fidelibus, id est, in templo ejus misericordiam venit pandere et dare. Sessio est humilitas Incarnationis, qua miseretur et docet, unde libentius populus venit ad eum, sed inimici Pharisæi de justitia tentant, an contra eam dicat. Sciebant mansuetum et misericordiæ prædicatorem, unde placebat populo, unde putabant dicturum dimittendam esse adulteram, et in hoc diceretur hostis legis contrarius Moysi et Deo auctori et cum adultera reus mortis. Quod si secundum legem diceret lapidandam, deriderent, quasi non haberet mansuetudinem quam prædicabat pro qua amabatur. Ipse autem neutra capitur calumnia, sed servata mansuetudine respondet quod est veræ justitiæ: Qui sine peccato est, primus in illam lapidem mittat. Non autem statim judicat, sed inclinans se digito scribit in terram.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Jesus went unto the mount of Olives.
In Context
2et diluculo iterum venit in templum, et omnis populus venit ad eum, et sedens docebat eos.
Cross References
Matthew 21:1Et cum appropinquassent Jerosolymis, et venissent Bethphage ad montem Oliveti: tunc Jesus misit duos discipulos, + 21.1 Et cum appropinquassent. Hic prætermittit Matthæus ea quæ facta sunt antequam intraret Jerosolymam, quæ alii prolixius tractant. Et cum appropinquassent. Dominus spiritualiter Jerusalem appropinquavit quando incarnatus, Ecclesiam in qua est visio pacis visitavit, quam per confessionem sibi reconciliavit. Bethphage enim domus buccæ dicitur. Bethphage. Bethphage erat viculus sacerdotum in monte Oliveti, in cujus montis latere est civitas Bethania. Bethphage, domus buccæ. Bethania, domus obedientiæ. Has Dominus pergens, Jerusalem sua præsentia sublimat, quia multos ante passionem docendo donis piæ confessionis et obedientiæ implevit. Sitæ autem sunt illæ civitates in monte Olivarum, id est, in Christo Domino, a quo unctio et lux omnibus venit; unde: Non potest civitas abscondi super montem posita
Mark 13:3Et cum sederet in monte Olivarum contra templum, interrogabant eum separatim Petrus, et Jacobus, et Joannes, et Andreas: + 13.3 Et cum, etc. BED. In sanctis quietus manet: dum superborum detestatur amentiam. Mons enim Olivarum fructiferam Ecclesiæ celsitudinem significat: mons ille non infructuosas arbores, sed oliveta gignit, quibus lumen alitur, requies lassis tribuitur, infirmitas solvitur.