Matthew 21:1
Et cum appropinquassent Jerosolymis, et venissent Bethphage ad montem Oliveti: tunc Jesus misit duos discipulos, + 21.1 Et cum appropinquassent. Hic prætermittit Matthæus ea quæ facta sunt antequam intraret Jerosolymam, quæ alii prolixius tractant. Et cum appropinquassent. Dominus spiritualiter Jerusalem appropinquavit quando incarnatus, Ecclesiam in qua est visio pacis visitavit, quam per confessionem sibi reconciliavit. Bethphage enim domus buccæ dicitur. Bethphage. Bethphage erat viculus sacerdotum in monte Oliveti, in cujus montis latere est civitas Bethania. Bethphage, domus buccæ. Bethania, domus obedientiæ. Has Dominus pergens, Jerusalem sua præsentia sublimat, quia multos ante passionem docendo donis piæ confessionis et obedientiæ implevit. Sitæ autem sunt illæ civitates in monte Olivarum, id est, in Christo Domino, a quo unctio et lux omnibus venit; unde: Non potest civitas abscondi super montem posita
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Zechariah 14:4Et stabunt pedes ejus in die illa super montem Olivarum, qui est contra Jerusalem ad orientem: et scindetur mons Olivarum ex media parte sui ad orientem et ad occidentem, prærupto grandi valde: et separabitur medium montis ad aquilonem, et medium ejus ad meridiem.
Matthew 26:30Et hymno dicto, exierunt in montem Oliveti. + 26.30 Et hymno. Hoc est quod psalmus dicit: Edent pauperes et saturabuntur Psal. 21., etc. Vel hymnum secundum Joannem Patri gratias agens cantabat, in quo pro se et discipulis et credituris precabatur. Exierunt in montem, etc. Ut per sacramentorum perceptionem et suam intercessionem ad altiora charismata quibus corde perungamur nos conscendere doceat: ubi laboris refectio, doloris solatium.
Mark 14:26Et hymno dicto exierunt in montem Olivarum. + 14.26 Et hymno dicto. ID. Potest intelligi hymnus quem secundum Joannem Patri gratias agens decantabat, etc., usque ad et charismata sancti Spiritus quibus in corde perungamur, debere conscendere. In montem Olivarum. HIER. In monte Oliveti tenetur Jesus: et inde ascendit ad cœlos: ut sciamus quia inde ascendimus ad cœlos unde vigilamus, et oramus, et ligamur, nec repugnamus in terra. Omnes scandalizabimini. BEDA. Prædicit quid passuri sint: ut cum passi fuerint non desperent, sed pœniteant.
Luke 21:37Erat autem diebus docens in templo: noctibus vero exiens, morabatur in monte qui vocatur Oliveti. + 21.37 Erat autem, etc. Quod verbo docuit exemplo astruit. Qui ante universale judicium, et singulorum incertum exitum voluptatibus et curis sæculi renuntiare, et vigilare monuit et orare, ipse imminente sua passione, doctrinæ, vigiliis, precibusque instat, et eos pro quibus passurus erat, verbo provocat, et oratione Patri commendat. Sic et nos cum inter prospera juste et pie conversamur, inter adversa de divina misericordia non desperemus. Diebus docemus in templo, quia fidelibus boni operis formam præbemus; noctibus in monte Oliveti moramur, quia in tenebris angustiarum gaudii spiritualis consolatione respiramus.
John 8:1Jesus autem perrexit in montem Oliveti: + 8.1 Jesus autem. Quia mos ei erat die docere in templo, vespere reverti in Bethaniam, quæ est in monte Oliveti. Mystice: Signat altitudinem misericordiæ, unde nobis chrisma, id est unctio. Mane redit ad templum. Mane est ortus novæ lucis post tenebras legis, quo fidelibus, id est, in templo ejus misericordiam venit pandere et dare. Sessio est humilitas Incarnationis, qua miseretur et docet, unde libentius populus venit ad eum, sed inimici Pharisæi de justitia tentant, an contra eam dicat. Sciebant mansuetum et misericordiæ prædicatorem, unde placebat populo, unde putabant dicturum dimittendam esse adulteram, et in hoc diceretur hostis legis contrarius Moysi et Deo auctori et cum adultera reus mortis. Quod si secundum legem diceret lapidandam, deriderent, quasi non haberet mansuetudinem quam prædicabat pro qua amabatur. Ipse autem neutra capitur calumnia, sed servata mansuetudine respondet quod est veræ justitiæ: Qui sine peccato est, primus in illam lapidem mittat. Non autem statim judicat, sed inclinans se digito scribit in terram.