John 8:50
Ego autem non quæro gloriam meam: est qui quærat, et judicet. + 8.50 Ego autem. Audito convicio, Dæmonium habes, econtra de gloria sua hoc solum dicit: Honorifico Patrem, omnia tribuendo ei, et ego non quæro gloriam meam ut homines, qui illatis contumeliis aliquid reddunt, sed Patri reservo, et est qui quærat et judicet. Duæ sunt tentationes. Una probationis, de qua: Tentat vos Deus Deut. 13.. Alia deceptionis, de qua: Deus intentator malorum est Jac. 2.. Sic et duo timores: unus quem charitas foras mittit, alter qui permanet in sæculum sæculi. Sic et duo judicia: unum damnationis, quo non judicat Pater, sed omne judicium dedit Filio: alterum discretionis; unde: Judica me, Deus, et discerne causam meam Psal. 42.. Secundum hoc dicitur: Est Pater qui quærat gloriam meam, et discernat a gloria vestra, quia vos secundum sæculum gloriamini, ego non, sed ea gloria quam habui apud Patrem antequam mundus esset, quæ est ab humana inflatione discreta.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And I seek not mine own glory: there is one that seeketh and judgeth.
In Context
Cross References
John 5:20Pater enim diligit Filium, et omnia demonstrat ei quæ ipse facit: et majora his demonstrabit ei opera, ut vos miremini. + 5.20 Omnia demonstrat. Demonstrare Patrem Filio est cuncta operari per Filium, ut æque habeantur in fide nostra, Pater et Filius. Et ne aliquo modo minus sentiatur de Filio, addit: Et majora his demonstrabit ei, hoc est, per eum majora faciet. Quæ? Sicut enim Pater suscitat mortuos et vivificat. Majus est suscitare mortuos quam languidum sanare, unde agebatur. Majora his. Suscitat Pater animas per Filium, ut animæ vivant ex substantia Patris et Filii, et ei Filio homini facto in tempore demonstrabit majora, id est resurrectionem corporum, ut miremini eam fieri per Filium.
John 5:45Nolite putare quia ego accusaturus sim vos apud Patrem: est qui accusat vos Moyses, in quo vos speratis.
John 8:54Respondit Jesus: Si ego glorifico meipsum, gloria mea nihil est: est Pater meus, qui glorificat me, quem vos dicitis quia Deus vester est, + 8.54 Respondit Jesus. Contra hoc quod dicunt: Quem te facis? refert gloriam suam ad Patrem, de quo est quod Deus est.