John 8:49
Respondit Jesus: Ego dæmonium non habeo: sed honorifico Patrem meum, et vos inhonorastis me. + 8.49 Honorifico. Non me (ne arrogans vobis videar) facio quod debeo, sed vos non facitis quod debetis, quia non honorastis me, quem si cognosceretis, sicut ego honorifico Patrem, sic vos me honoraretis
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Jesus answered, I have not a devil; but I honour my Father, and ye do dishonour me.
In Context
Cross References
Proverbs 26:4Ne respondeas stulto juxta stultitiam suam, ne efficiaris ei similis. + 26.4 Non respondeas... Responde stulto juxta stultitiam. Non sunt contraria; utrumque enim pro tempore et personarum diversitate concordat; dum et stultus contemnit, quia non recipit sapientiam: et stulta superbia a sua dejicitur stultitia, unde: Factus sum insipiens, vos me cœgistis II Cor. 12..
Isaiah 49:3Et dixit mihi: Servus meus es tu Israël, quia in te gloriabor. + 49.3 Gloriabor. Quod non in aliis servis: Pater, glorificavi nomen tuum Joan. 17. Et alibi: Exsurge, gloria mea Psal. 56., etc.
John 8:29et qui me misit, mecum est, et non reliquit me solum: quia ego quæ placita sunt ei, facio semper. + 8.29 Quia ego sum. Esse est immutabile divinæ substantiæ. Sed ne ipse qui loquitur, intelligeretur esse Pater, subdit: Et a meipso facio nihil; quia a meipso non sum, sed a Patre. Quia ego, etc. Semper ipsa æqualitas est. Semper non ex quodam initio et deinceps, sed sine initio et fine. Dei enim generatio non habet initium temporis, quia per Unigenitum facta sunt tempora.
John 12:28Pater, clarifica nomen tuum. Venit ergo vox de cælo: Et clarificavi, et iterum clarificabo. + 12.28 Pater, clarifica. Salvationem quæro, sed passionem non recuso, propter quam passionem clarifica me quod est gloria tui nominis.
John 14:13Et quodcumque petieritis Patrem in nomine meo, hoc faciam: ut glorificetur Pater in Filio.
Philippians 2:6qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se æqualem Deo: + 2.6 Qui cum in forma. Præmittit alta de Christo, ut hi in quibus est locus abjectionis non dedignentur humiliari. Non rapinam. Usurpando quod suum non esset, ut diabolus et primus homo. Vel, non est arbitratus se æqualem Deo esse secundum humanitatem, quod esset rapinam facere, id est, non suum præsumere. Sed semetipsum. Ostensa altitudine, subdit de humilitate. Aug., Ench. c. 35 et 36. Exinanivit autem se formam servi accipiens, etc., usque ad factum est ut homo Christus nullum posset habere peccatum. Formam servi. Non formam Dei amittens: forma servi accessit, non forma Dei abscessit: Exinanivit. Exinanire est ab invisibilitatis suæ magnitudine se visibilem demonstrare.