John 9:25
Dixit ergo eis ille: Si peccator est, nescio; unum scio, quia cæcus cum essem, modo video.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
26Dixerunt ergo illi: Quid fecit tibi? quomodo aperuit tibi oculos?
Cross References
John 5:11Respondit eis: Qui me sanum fecit, ille mihi dixit: Tolle grabatum tuum et ambula. + 5.11 Respondit eis. Non cedit objicientibus, sed sanatoris mandatis obediens, auctoritatem sanationis suæ objicit calumniantibus.
1 John 5:10Qui credit in Filium Dei, habet testimonium Dei in se. Qui non credit Filio, mendacem facit eum: quia non credit in testimonium quod testificatus est Deus de Filio suo. + 5.10 Qui credit in Filium Dei. Is intelligit Patrem veracem in testimonio Filil. Qui non credit, dicit Patrem esse mentitum. Frustra igitur dicunt Judæi se credere in Patrem, quandiu contemnunt Christum. In Filium. Quia Pater testatur de Filio, credamus in Filium. Quia qui ita credit in Filium, ut bene optando tendat in ipsum habet testimonium Dei in se, quasi dicat: De eo etiam testatur Deus, quod ipse sic credens erit in numero filiorum Dei, ipso Filio suis ita pollicente: Si quis mihi ministraverit, honorificabit illum Pater meus Joan. 12.. Si ergo Deum testem tuæ fidei habueris, quid te hominum infamia vel persecutio lædit? Si Deus pro nobis, quis contra nos? Rom. 8.