Iohannis i 5:10
Qui credit in Filium Dei, habet testimonium Dei in se. Qui non credit Filio, mendacem facit eum: quia non credit in testimonium quod testificatus est Deus de Filio suo. + 5.10 Qui credit in Filium Dei. Is intelligit Patrem veracem in testimonio Filil. Qui non credit, dicit Patrem esse mentitum. Frustra igitur dicunt Judæi se credere in Patrem, quandiu contemnunt Christum. In Filium. Quia Pater testatur de Filio, credamus in Filium. Quia qui ita credit in Filium, ut bene optando tendat in ipsum habet testimonium Dei in se, quasi dicat: De eo etiam testatur Deus, quod ipse sic credens erit in numero filiorum Dei, ipso Filio suis ita pollicente: Si quis mihi ministraverit, honorificabit illum Pater meus Joan. 12.. Si ergo Deum testem tuæ fidei habueris, quid te hominum infamia vel persecutio lædit? Si Deus pro nobis, quis contra nos? Rom. 8.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Numbers 23:19non est Deus quasi homo, ut mentiatur, nec ut filius hominis, ut mutetur. Dixit ergo, et non faciet? locutus est, et non implebit? + 23.19 Dixit ergo, etc. ORIG. Alia littera, etc., usque ad hæc vero a perfectioribus secretius advertenda sunt?
Isaiah 53:1[Quis credidit auditui nostro? et brachium Domini cui revelatum est? + 53.1 Quis credidit? HIER. Propheta in persona prophetarum conqueritur quod pauci ex Judæis credunt quod de adventu Filii ab illis audiunt. Et brachium Domini. ID. Pater Filium suum mundo nuntiavit venturum; et ante scandalum cruceis, crucis, præmisit gloriam resurgentis. Elevabitur et exallabitur, etc. Respondet ergo prophetarum chorus se officium implesse et brachium Domini annuntiasse.
John 3:16Sic enim Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret: ut omnis qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam æternam. + 3.16 Mundum. Cosmos Græce, quod Latine mundus interpretatur, ornatus dicitur. Per mundum igitur humana natura significatur, non quod secundum corpus ex quatuor elementis constet, sed quia secundum animam a Deo est ornata, et ad imaginem Dei est facta, qua ad hoc diligit Deus ut eam æternam faciat. Ut Filium suum unigenitum daret, ut omnis qui credit, etc. Ecce idem dicit de Filio Dei quod supra de Filio hominis, ut per quem in deitate conditi sumus, per eumdem in homine restauremur.
John 5:38et verbum ejus non habetis in vobis manens: quia quem misit ille, huic vos non creditis.
Romans 8:16Ipse enim Spiritus testimonium reddit spiritui nostro quod sumus filii Dei. + 8.16 Quod sumus filii Dei. Hoc recognoscere facit Spiritus sanctus, dum in Ecclesia fit remissio peccatorum; quam etsi tota Trinitas faciat, ad Spiritum sanctum tamen intelligitur pertinere, quia communis est Patri et Filio, amborumque unio; per quam fit societas et unitas, qua efficimur unum corpus unici Filii Dei. Unitas enim nos compaginat, quam facit charitas, quæ non est nisi a Spiritu sancto. Hæc dicuntur, ut amemus unitatem, et timeamus separationem.