John 9:36
Respondit ille, et dixit: Quis est, Domine, ut credam in eum? + 9.36 Quis est, etc. Adhuc inunctus his verbis ostendit se jamdudum cor ad credendum habuisse paratum, sed in quem credere debeat, ignorasse.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
He answered and said, Who is he, Lord, that I might believe on him?
In Context
35Audivit Jesus quia ejecerunt eum foras: et cum invenisset eum, dixit ei: Tu credis in Filium Dei?
Cross References
Proverbs 30:3Non didici sapientiam, et non novi scientiam sanctorum.
Matthew 11:3ait illi: Tu es, qui venturus es, an alium exspectamus? + 11.3 Tu es. Non ait qui venisti, quasi dicat: Cum ad inferna descensurus sum: debeo te nuntiare inferis, qui nuntiavi superis. An conveniat Filio Dei mori, an alium ad hæc sacramenta missurus es?
Romans 10:14Quomodo ergo invocabunt, in quem non crediderunt? aut quomodo credent ei, quem non audierunt? quomodo autem audient sine prædicante? + 10.14 Quomodo ergo invocabunt, etc. Probato, qoud de utroque assumitur populo, ostendit per quid, scilicet per missionem utrisque factam, quam qui non receperit, inexcusabilis est. Invocatio salvat, ergo oportet credere: quia, quomodo, etc. Aut quomodo credent, etc. Quasi dicat: Non credent, nisi audiant. Nec enim olim aliquis credidit qui non aliquo modo audivit vel interius vel exterius. Dicit autem quod credere ex auditu sit, audire ex prædicatione, prædicare ex missione Dei; ita ut totum descendat ex fonte gratiæ. Prædicatio autem vere est ex missione, quia et pseudo bene nuntiantes, misit Deus qui in bonum malo novit uti. Aliquando etiam malos malis mittit in iram, id est prædicare permittit malos malis ad eorumdem pœnam, ut vicissim per se, sicut justum est, pereant. AUG. Apostolus quod ait: Quomodo credent ei quem non audierunt? De gentibus dixit, etc., usque ad prædicatores Christi esse mittendos.