The Bible Software
bible.softwareJohnJohn 9 › John 9:6

John 9:6

Hæc cum dixisset, exspuit in terram, et fecit lutum ex sputo, et linivit lutum super oculos ejus, + 9.6 Et fecit lutum. Sicut primum hominem de limo terræ formavit, ita per idem genus luti genus humanum reformavit. De saliva lutum fecit, quia Verbum caro factum est. Saliva est sapientia quæ ex ore Altissimi prodiit. Terra est caro Christi. Unxit oculos. Id est, catechumenum fecit, qui credit Verbum carnem factum. Unctus nondum videt, sed mittitur ut lavet, id est, baptizetur in Misso, id est in Christo, propter quod nomen piscinæ interpretatur. Baptizatus a peccatis lumen recepit.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

When he had thus spoken, he spat on the ground, and made clay of the spittle, and he anointed the eyes of the blind man with the clay,

In Context

5quamdiu sum in mundo, lux sum mundi. + 9.5 Quandiu sum in mundo. Non solum tunc Christus lumen erat in mundo, sed et semper usque ad consummationem sæculi per fidem est cum electis, et est tempus operandi. Nox illa est infernalis, in qua nulli licet operari, ut nec ardenti diviti licuit, sed tantum est tempus recipiendi.

7et dixit ei: Vade, lava in natatoria Siloë (quod interpretatur Missus). Abiit ergo, et lavit, et venit videns. + 9.7 Et venit videns, etc. Quæritur quomodo istum sine fide sanaverit, cum legatur neminem sine sanatione interiore, exterius sanasse? Sed hoc dicitur de illis qui propter peccata infirmabantur: iste non propter peccatum, sed propter gloriam Dei languebat.

Read all of John 9

Cross References

Mark 8:23Et apprehensa manu cæci, eduxit eum extra vicum: et exspuens in oculos ejus impositis manibus suis, interrogavit eum si quid videret. + 8.23 Ex exspuens. ID. Sputum ab intus a capite Domini procedit. Manus vero membra corporis exterius posita. Exspuens ergo in oculos cæci, manus suas imponit, ut videat: quia cæcitatem humani generis et per invisibilia divinæ pietatis dona et per ostensa a foris sacramenta assumpta humanitatis abstersit. Quem uno verbo totum simul curare poterat, paulatim curat, ut magnitudinem humanæ cæcitatis ostendat: et quæ vix et quasi per gradus ad lucem redeat, et gratiam suam nobis indicat, per quam singula perfectionis incrementa adjuvant.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study John 9:6

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← John 9:5John 9John 9:7 →