John 9:5
quamdiu sum in mundo, lux sum mundi. + 9.5 Quandiu sum in mundo. Non solum tunc Christus lumen erat in mundo, sed et semper usque ad consummationem sæculi per fidem est cum electis, et est tempus operandi. Nox illa est infernalis, in qua nulli licet operari, ut nec ardenti diviti licuit, sed tantum est tempus recipiendi.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
As long as I am in the world, I am the light of the world.
In Context
4Me oportet operari opera ejus qui misit me, donec dies est: venit nox, quando nemo potest operari:
Cross References
Isaiah 49:6Et dixit: Parum est ut sis mihi servus ad suscitandas tribus Jacob, et fæces Israël convertendas: ecce dedi te in lucem gentium, ut sis salus mea usque ad extremum terræ.
Malachi 4:2Et orietur vobis timentibus nomen meum sol justitiæ, et sanitas in pennis ejus: et egrediemini, et salietis sicut vituli de armento.
Luke 2:32lumen ad revelationem gentium, et gloriam plebis tuæ Israël.]
John 3:19Hoc est autem judicium: quia lux venit in mundum, et dilexerunt homines magis tenebras quam lucem: erant enim eorum mala opera. + 3.19 Hoc est autem judicium. Cur qui non credit judicatur? quia lux venit quæ excitat homines et admonet cognoscere sua mala, in quibus omnes sunt, sed alii oderunt admonentem lucem, et fugiunt, ne arguantur eorum mala quæ diligunt. Alii admoniti per lucem accusant sua mala, quod est facere veritatem et sic illuminantur. Erant enim eorum. Qui est in tenebris, et diligit lucem, non est malus, sed ille dicitur malus, et opera ejus mala, qui postquam lux venit, odit lucem et diligit mala Et hoc est quod dicit: Erant enim opera eorum mala. Opera, id est impietas, et incredulitas, et odium æternæ lucis, et nolle eam aspicere, sed velle in tenebris peccatorum remanere.
John 12:35Dixit ergo eis Jesus: Adhuc modicum, lumen in vobis est. Ambulate dum lucem habetis, ut non vos tenebræ comprehendant; et qui ambulat in tenebris, nescit quo vadat. + 12.35 Ambulate. Id est, totum intelligite, et moriturum Christum ut redimat victurum in æternum in cœlo quo perducat. Vel dum Christum vobiscum habetis ne tenebræ ignorantiæ et mortis perpetuæ vos comprehendant. Nescit quo vadat. Qui non credit mortem Christi, nescit quo vadit, sed offendit in petram scandali, quod est Christus, Judæis contemnentibus et irridentibus mortuum.
Acts 13:47Sic enim præcepit nobis Dominus: Posui te in lucem gentium, ut sis in salutem usque ad extremum terræ. + 13.47 Sic enim, etc. ID. Prophetia est præceptum immobile nobis: primum dicitur, deinde infertur Prophetæ testimonium ad personam Patris loquentis ad Filium. Posui te. Non ait, Posui vos, quia quod Christo dicitur, hoc ad apostolos, qui membra ejus sunt, pertinet. Posui te in lumen gentibus. BEDA. Hoc dictum est specialiter Christo, et tamen idem sibi dictum esse arbitrantur apostoli, quia membra ipsius sunt: sicut propter ejusdem corporis unionem dictum est, Saule, Saule, quid me persequeris? etc.