Jonah 1:4
Dominus autem misit ventum magnum in mare: et facta est tempestas magna in mari, et navis periclitabatur conteri.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 10:19Qui flare fecit ventum ab occidente vehementissimum, et arreptam locustam projecit in mare Rubrum: non remansit ne una quidem in cunctis finibus Ægypti. + 10.19 Non remansit ne una quidem, etc. AUG. Beneficium certe Dei commemoravit Scriptura, quod abstulit locustas, et prosecuta dixit indurasse Dominum cor Pharaonis, beneficio scilicet suo et patientia, qua ille fiebat obstinatior dum ei parceretur: sicut omnia mala corda hominum patientia Dei male utendo durescunt.
Exodus 15:10Flavit spiritus tuus, et operuit eos mare: submersi sunt quasi plumbum in aquis vehementibus.
Psalms 135:7Qui fecit luminaria magna, quoniam in æternum misericordia ejus: + 135.7 Qui fecit luminaria magna. ID. id est dona gratiarum fidelibus suis contulit. 1
Amos 4:13Quia ecce formans montes, et creans ventum, et annuntians homini eloquium suum, faciens matutinam nebulam, et gradiens super excelsa terræ: Dominus Deus exercituum nomen ejus.]
Acts 27:13Aspirante autem austro, æstimantes propositum se tenere, cum sustulissent de Asson, legebant Cretam. + 27.13 Asson. RAB. Nomen est loci sic vocati, quia inde solvebantur naves in mare progredientes.