Acts 27:13
Aspirante autem austro, æstimantes propositum se tenere, cum sustulissent de Asson, legebant Cretam. + 27.13 Asson. RAB. Nomen est loci sic vocati, quia inde solvebantur naves in mare progredientes.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Job 37:17Nonne vestimenta tua calida sunt, cum perflata fuerit terra austro?
Song of Solomon 4:16Sponsa Surge, aquilo, et veni, auster: perfla hortum meum, et fluant aromata illius.] + 4.16 Surge. Et cum talis sit hortus, surge, id est, discede vel impugna. Surge. Horto consito et irrigato, restabat ut omnibus firmiter et ordinate compositis, nequaquam adversariis illius, tentandi negaretur accessus, sed potius monstraretur, quia quo amplius flagellantur, eo amplius interna fluctuum illius suavitas panditur. In aquilone, mundi adversa; in austro, blandimenta intellige, quia gemina expugnatione probatur Ecclesia. Surge, permittentis est, non imperantis. Perfla. Alter vexando, alter recreando. Perfla, id est, infer tribulationem, vel persequendo, ut Ecclesia in utroque pulsata et probata mirum odorem constantiæ suæ et abundantioris virtutis ubique diffundat, et in fine mundi positos inenarrabili fragrantia suæ suavitatis satiabit.