Jonah 1:6
Et accessit ad eum gubernator, et dixit ei: Quid tu sopore deprimeris? surge, invoca Deum tuum, si forte recogitet Deus de nobis, et non pereamus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Esther 4:16Vade, et congrega omnes Judæos quos in Susan repereris, et orate pro me. Non comedatis et non bibatis tribus diebus et tribus noctibus: et ego cum ancillis meis similiter jejunabo, et tunc ingrediar ad regem contra legem faciens, non vocata, tradensque me morti et periculo.
Psalms 107:6Exaltare super cælos, Deus, et super omnem terram gloria tua: 1
Isaiah 3:15Quare atteritis populum meum, et facies pauperum commolitis? dicit Dominus Deus exercituum.] + 3.15 Quare atteritis populum meum? Nostri quoque principes, etc., usque ad suas vel suorum divitias esse faciunt.
Ezekiel 18:2Quid est quod inter vos parabolam vertitis in proverbium istud in terra Israël, dicentes: Patres comederunt uvam acerbam, et dentes filiorum obstupescunt?
Amos 5:15Odite malum et diligite bonum, et constituite in porta judicium: si forte misereatur Dominus Deus exercituum reliquiis Joseph.