Jonah 2:6
Circumdederunt me aquæ usque ad animam: abyssus vallavit me, pelagus operuit caput meum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Deuteronomy 32:22Ignis succensus est in furore meo, et ardebit usque ad inferni novissima: devorabitque terram cum germine suo, et montium fundamenta comburet. + 32.22 Ignis succensus est, etc. GREG. lib. XVIII Moral., cap. 12. De his quos damnant flagella, et non liberant, scriptum est: Percussisti eos nec doluerunt, etc. His flagella in hac vita inchoant, et in æternum permanebunt; unde Moyses: Ignis exarsit ab ira sua, et ardebit usque ad inferos et deorsum. De præsenti enim percussione dicitur: Ignis exarsit ab ira mea Jer. 15.; de æterna sequitur: Et ardebit usque ad inferos et deorsum Psal. 88.. Non tamen judicat Deus bis in idipsum: unum est enim flagellum quod temporaliter incipit, et in æternis suppliciis consummatur. Devorabitque terram. Alii: comedent terram et nascentia ejus, id est carnem, propter opera libidinis, terna flamma comburet; nascentia enim carnis, opera concupiscentiæ carnalis, quæ sunt fornicatio, immunditia et hujusmodi.
Job 33:28Liberavit animam suam, ne pergeret in interitum, sed vivens lucem videret.
Psalms 16:10adipem suum concluserunt: os eorum locutum est superbiam. + 16.10 Adipem. CASS. A similitudine animalium, quæ ex adipe inflantur, id est, superbiam retinuerunt, non macri, id est, non humiles, vel adipem, id est, carnalem sensum retinuerunt, vel sceleribus saginati veram intelligentiam perdiderunt, unde restat superba loqui. Os eorum locutum est superbiam. Non cor, quia sæpe iniqui quod ore defendunt, corde damnant. 1
Psalms 30:9Nec conclusisti me in manibus inimici: statuisti in loco spatioso pedes meos. + 30.9 In loco spatioso. CASS. Locus spatiosus libere eundi ad patriam virtutum, charitas: sed, quia caro infirma, et urgent mala: Miserere mei, Domine. Jam pavor enarratur, id est, quot et quanta ea perturbant, contra quæ est oratio, Tribulor. AUG. Cum prius dixit: Statuisti in loco spatioso, etc. Sed aliis locus spatiosus, ex liberationis gratulatione; aliis ex tribulatione, angustia. Conturbatus. Irascitur pro peccatis palearum, etc., usque ad nam vita perfectorum est profectus aliorum. In ira oculus. In ira persecutorum, etc., usque ad ut ab omnibus gradibus quæratur Deus. CASS. Vel intellectus turbatur, et animus confunditur, etc., usque ad nec in animo, nec in corpore ulla potest esse hominis præsumptio. AUG. Ira per vitium oculum mentis cæcat; ira per zelum turbat: quia et hæc, concussa mente, contemplationem dissipat, quæ non est nisi inquieta mente; sed inde post paululum plus proficit ad videndum. 1
Psalms 65:6Qui convertit mare in aridam; in flumine pertransibunt pede: ibi lætabimur in ipso. + 65.6 Qui convertit. Ibid. Opera, in quibus terribilis, et quæ sunt ea, subdit: Qui convertit mare. In flumine Jordani ad litteram, mystice in labenti mundo. In flumine. Ibid. Licet remissa sint peccata, tamen in decursu mortalitatis adhuc sunt, non enim mox immortalitas. In flumine. AUG. Flumen est mortalitas sæculi ubi alii veniunt, alii recedunt: sed qui in Christum credit, transit pede in se humilis, non equo superbus. Ibi lætabimur. Ibid. Vel sic: Terribilia sunt opera, etc., usque ad et in his lætantur Christiani. In ipso. Ibid. Quando erit omnia in omnibus, vel in ipso qui dominatur, in virtute sua. 1
Psalms 104:6semen Abraham servi ejus; filii Jacob electi ejus. 1