Job 33:28
Liberavit animam suam, ne pergeret in interitum, sed vivens lucem videret.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
He will deliver his soul from going into the pit, and his life shall see the light.
In Context
27Respiciet homines, et dicet: Peccavi, et vere deliqui, et ut eram dignus, non recepi.
29Ecce hæc omnia operatur Deus tribus vicibus per singulos,
Cross References
Job 3:16aut sicut abortivum absconditum non subsisterem, vel qui concepti non viderunt lucem. + 3.16 Aut sicut abortivum. Ibid. Quia quod abortivum, ante tempus oritur, exstinctum protinus occultatur. Hi sunt sancti, cum quibus se quiescere potuisse considerat, qui a mundi exordio ante tempus redemptionis fuerunt: et tamen mundo se mortificaverunt. Tempus primum ante legem, quod patres secundo mortuos protulit, quasi uterus abortivi fuit: et ipsi quasi ab utero mortui sunt, qui sine tabulis legis Deum naturaliter timuerunt, et futurum redemptorem credentes voluptates occiderunt. Absconditum. Quia paucis a Moyse memoratis, etc., usque ad quos spiritus prophetiæ irradiavit, ut ipsum Job. Ibid. Jam quietem hujus lucis aperit, et quid apud eam quotidie agitur de conversatione impiorum verbis manifestioribus demonstrat.
Job 17:16In profundissimum infernum descendent omnia mea: putasne saltem ibi erit requies mihi?] + 17.16 In profundissimum infernum descendent omnia mea. Ante mediatoris adventum Job in infernum descensurus erat, etc., usque ad retributio adhuc in sola inferni quiete recipi præstolabatur. Putasne saltem sibi erit requies mihi? Pensandum est quis nostrum de requie securus sit: si de ea trepidat et ille, cujus virtutis præconia et ipse judex qui percutit, clamat.
Job 33:18eruens animam ejus a corruptione, et vitam illius ut non transeat in gladium.
Job 33:22Appropinquavit corruptioni anima ejus, et vita illius mortiferis.
Psalms 49:19Os tuum abundavit malitia, et lingua tua concinnabat dolos. + 49.19 Os tuum abundavit, etc. Ibid. Accusat conscientiam, et linguam, etc., usque ad non casu alii derogat, sed studio. 1